Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

V, 38 relatis, quis est, quin anilem credulitatem agnoscat? Ut nonnulla ex iis addam quae ad sacra neglecta referuntur, inter id genus argumenta, quae a Zosimo ruinam im- perii adduxisse putantur, intermissio ludorum saecularium digna est, quae commemoretur, de quibus,qui sane, inquit, quam diu peracti fuerunt, nullum respublica detrimentum. cepit. Ut autem et revera istaec esse credamus, ipsum Sibyllae oraculum apponam. Hoc oraculo a scriptore addito Romani commonentur, ne sacrorum post centenos denos annos fieri solitorum obliviscerentur. Quae si memori mente a Romanis bene conde- rentur, Italam tum tellurem atque Latinam in aeternum eorum sceptra culturam esse et jussa exsecuturam. Deinde suam Zosimus sententiam adjicit, cum dicit:Quoad igitur haec omnia suo modo ac ritu recte peragebantur, salvum erat Romanum imperium et universum prope dixerim orbem perpetuo sibi subjectum habebant. Iisdem vero ludis neglectis, quum imperio se abdicasset Diocletianus, paullatim quasi deliquit taciteque redactum est ad barhariem majori ex parte, sicut res ipsae testantur. Tum paullo inferius pergit:Verum Constantino et Licinio coss. centum et decem annorum tempus integrum aderat, quo jam ludos consueto more celebratos oportuit. Eo vero non ob- servato rempublicam ad infelicitatem illam prolabi necesse fuit, quae hoc tempore nos urget.

In ea historiarum parte, in qua de Constantini imperatoris rebus' gestis agit, aliam ad- dit causam, quae ad Romanorum opes dissolvendas multum valuerit, in eo conspicuam, quod Constantinus in terras confiniis imperii proximas liberum barbaris aditum praebu- isset. Romanum enim imperium antea extremis in limitibus ubique castellis et oppidis munitum fuisse omnesque copias militares in iis domicilia habuisse. Hac autem prae- sidiorum munitione a Constantino abolita majorem wilitum partem de limitibus submo- tam per urbes et oppida nulla ope egentia dissipatam, vexatas a barbaris urbes prae- sidiis nudatas, tranquillas et quietas militum peste gravatas, milites ipsos theatris et voluptatibus emollitos et effoeminatos esse; ut paucis absolveret, rerum tune pereuntium omniumque calamitatum, quibus civitas premeretur, Constantinum principia et semina praebuisse.

Religionem christianam ad virtutem bellicam infringendam valuisse Zosimus diserte quidem nullo loco tradit, sed tecte hoc significare videtur lib. III, 3. ubi Julianus caesar a Constantio imperatore adversus Germanos in Galliam incursantes missus, sibi vero datos a Constantio milites esse ait, qui nihil aliud scirent, quam ut votis rem gererent; haec verba Juliano maxime conveniunt. Similiter lib IV, c. 23 et V, c. 36 traditur illo