Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

velis nec possis, tamen in mitiorem partem interpretemur ejus in acerbitatem illam proclivi- tatem e ruina et labe cum omnium rerum tum patriae religionis conceptam. floc autem loco non tacendum est Zosimum non soli religioni christianae rerum Romanarum ruinam tribuisse, id quod illi viri ex parte ei exprobrarunt, sed inter multas ejus rei causas, quas diserte pronuntiat, principem illam refert. Romanorum vero sicut Graecorum publica instituta cum sacris rebus, e quibus tanquam e solo enata erant et hoc funda- mento nitebantur, tam arcte cohaerebant, ut his subversis mutare illa faciem necesse esset. Romanorum cumprimis religio omnium rerum publice gerendarum quasi caput erat ac consilium, unde evenit, ut, postquam patria religio peregrinae et inquilinae cedere coacta est, hoc in causis esset, cur res Romanorum dilaberentur. Hoc eventurum esse ingruente jam ruina Zosimus probe intellexit, cum divinae providentiae omnia regentis consilio ita es- set institutum, ut animi sensim praepararentur ad novam christianorum doctrinam reci- piendam et promovendam; sed de hac re non hujus loci est disputare. Sin autem in sacris neglectis ruinae rerum ingruentis aut servatis illis salutis reipublicae pri- mariam causam vidit Zosimus, tamen complura argumenta, quae huic rei probandae adhibet, anili quadam superstitione et credulitate eum arguunt, a quibus eum erroribus, etsi pro saeculi illius ingenio magna indulgentia nostra egeant, vindicare non possumus. Nam et neglectis sacris rerum Romanarum ruinam factam ut et in patriti cultus observatione earum salutem positam esse probet, multis in locis, ubi de iis loquitur, res tradit, qua- rum nonnullae portentis et ostentis non absimiles sunt, velut ea, quae lib IV. c. 18§. 3 refertur, ubi Athenas et Atticam regionem solas a terrae motu non tactas esse reliqua Graecia vehementissime succussa perhibetur, quia Nestorius, eo tempore sacrorum an- tistes constitutus, somnium vidisset, quod publicis honoribus Achillem heroa juberet af- fici: hoc enim urbi salutare futurum. Quum autem visum hoc cum magistratibus com- municasset, atque illi rati eum delirare, qui jam senex decrepitus esset, nihili, quod dictum fuerat, fecissent, ipsum secum ratiocinatum, quid agendum esset, divinisque co- gitationibus edoctum, imaginem herois exigua forma fabricatam, sub Minervae simula- cro, quod in virgineo conclavi collocatum fuisset, posuisse. Atque hoc modo, quum ipsa re somnii consilio satisfactum esset, terrae motu passim grassato, solos Athenienses salvos evasisse. Se haec vera habere Zosimus indicat verbis:ört E ονυπνπ ϑμeνmeες goru, LaAsty EEearn di v 6.ef 600oe VSukv0s dieen hey, Oryov eic oOroy rdy a Pdοον*ν Eadem urbs ab incursione Alarici servata esse lib. V. c. 6 narratur ejusdem herois et Minervae specie Alarico oblata. In his et similibus fabellis, ut I. 57, II, 2, IV, 21,