Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

vit, quippe quem saepe laudet, ita ut ab hoc viro docto edoceri melius debuisset, tamen Constantinum imperatorem a criminibus et flagitiis, quae ab eo commissa esse Zosi- mus narrat, vindicare, scriptorem autem in suspicionem vanitatis vocare studet. Ad exemplum horum hominum judicia sua composuerunt historici fere omnes, qui Zosimum auctorem dubiae vel suspectae fidei existimarunt neque animum adverterunt ad ea, quae a Reitemeiero, Mansone, aliis, ut Zosimum a suspectae fidei labe vindicarent, scripta sunt, ut ad aequitatis veritatisque normam verius de eo judicium animis suis informassent. Eusebii Pamphili hi omnes auctoritatem sequi nec nisi laudabilia de Constantino legere maluerunt, qui tamen in rebus hujus imperatoris enarrandis leges, ad quas historiarum scriptor res gestas conscribat, tam foede violavit quam qui maxime, a commentis et mendaciis non modo non abhorrens, verum etiam ea, quibus consilia et facta imperatoris illustrantur, consulto praetermittens silentio, ne forte macula principi suo adspergeretur. Inde laudäatorem magis quam historieum eognosces, cujus fidei non multum tribuendum est. De hoc tamen infra fusius agendum erit, jam redea- mus unde digressi sumus. Zosimum modo dictum est acerbitate et odio in doctrinam christianam prodito illorum, quos diximus, hominum invidiam sibi collegisse. Ut ve- rissime illud Zosimo objiciatur, tamen haec animi affectio neque per se spectanda neque nostris rationibus metienda est; sed mores et ingenium aetatis respicientes de ea nos judicium ferre oportet, ne idem nobis accidat, quod illis, qui nuper de Tacito, rerum scriptore, inique judicarunt, quod ejus aegritudinem et acerbitatem de rebus suae aeta- tis susceptam non ad illorum temporum naturam revocarent sed ad nostroruam hominum suaque ipsorum animi sensa accommodarent. Pariter igitur Zosimi acerbitatem temporum ratione nobis judicantibus tantum abest, ut patriae religionis studium horroremque pe- regrinae vitio ei vertamus, ut laudi et honori hoe ei ducamus, quippe qui studiosissi- mus pristinae a patribus traditae religionis assectator patriaeque terrae amantissimus omnia aversatus sit, quae publicis Romanorum rebus et institutis adversa religionem pu- blicam subverterent. Non enim sola christianae doctrinae detestatione motus adversissimum in christianos homines animum ostendit, sed quia patriam religionem tenaciter amplexus patrias civitatis institutiones non nisi cum illa stare ratus docere voluit; qua ratione im- perium Romanum pristina religione servata et restituta ab interitu vindicari posset. Ha- bes igitur hominem non ira tantum et studio acerbitatem et immanitatem quandam in ad- versas partes prae se ferentem, sed patriae amantissimum institutorumue a majoribus

acceptorum ardentissimum defensorem. Quem cum ab ira et studio purgare prorsus neo 0 2*.