10
a ruina imperii Romani prorsus absonae sunt et alienae. Quanquam praeterea Zosi- mus ne Polybio quidem aequiparandus nedum heroes illos inter historicos, summa arte insignes, aequet, nihilominus tamen, si ad aetatis suae indolem et naturam, cujus aperta prae se fert vestigia, eum dijudicaveris et cum aliis ejusdem temporis vel paullo aetate superioribus vel inferioribus contuleris, palmam ei deferre non dubitabis. Quem cum ad historiae leges exegeris perpensis tum veritatis et integritatis studio, illis tem- poribus tam raro, tum sagacitate rerum causas et eventa investigandi, quibus virtutibus minime est destitutus, habes scriptorem haud contemnendum, qui pariter atque Ammia- nus insignem locum obtinet. His rebus ab iis, qui illa tempestate meros annales libros sine judicio, nuda eventorum expositione, nullo veritatis studio condideruut, probe differt, quippe qui summam quandam sententiam per totum librum conspicuam tanquam legem et fundamentum, unde res earumque causae et effectus profecta sint, narrationi intextam, ob oculos ponat. Haec summa sententia in consilio commemorato scilicet causas Romani im- peri exponendi posita est; quod ut accuratius cognoscatur, non abs re erit causas illas rebus subjectas et narrationi intextas, quatenus quidem scriptor diserte extulit et di- gito quasi monstravit, afferre.
Postquam Zosimus libro primo, ubi ad Augusti dominationem utpote primam causam in- gruemis ruinae rerum regressus est, prima tria secula imperatorum narravit, res quarti seculi tribus libris sequentibus exponuntur; deinde quinto libro et sexto res ab anno 395— 410 gestae describuntur. Inter primarias vero ruinae rerum causas, quippe qui sacra a patribus tradita et accepta tenaciter amplexus sit, tum haec sacra neglecta ac de- serta, tum novam christianorum doctrinam in imperium Romanum invectam, refert, quae res et ab antiquis et a recentioribus, qui ejus mentionem fecerunt, scriptoribus gravi vitio ei data est in eumque illi velut in christianorum doctrinae calumniatorem et con- temptorem probra sua jactaverunt, adeo ut scriptorem parum idoneum neque fide dig- num judicarent. Inter antiquos christianos, qui odio eum persecuti sunt, quanquam de vitae ejus conditione nihil nobis tradiderunt neque mores vituperarunt, referuntur Eva- grius, Nicephorus, historiae ecclesiasticae scriptores, Photius; inter recentiores, qui horum exemplum secuti sunt, Caesar Baronius(in Annalibus), La Mothe le Vayer(Oeuvres Tom. I. p. 351 sqq.), adversus quem Zosimi causam dixit Leunclavius in Apologia pro Zosimo Cellarii editioni Zosimeae praefixa, Tillemontius(histoire des empereurs variis in locis), de St. Croix(in memoir. de PAcademie des inscr. Tom. XLIX, p. 466 sqq.) qui ira in Zosi- mum flagrans, quamquam Reitemeieri de eo prudens et sanum judicium probe cogno-


