Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

ut sub exitum seculi quinti collocandam esse probabile fiat, postquam res Romana in provinciis jam corruerat ¹)

Primum Zosimus, ubi sui ipsius aevi calamitates deplorat, eam esse imperii fortu- nam ait, ut Romanis vix quicquam pristinae supersit magnitudinis, dum provinciarum aliae barbarorum potestatis factae, aliae ad eam solitudinem redactae sint, ut ne ur- bium quidem situs cognitus sit. Ea esse scriptoris, qui non infractam ac debilitatam imperii vim cerneret, sed eius, qui iam ipsam ruinam in oculis haberet, quis est, qui non perspiciat? Profecto non Honorio, quo regnante vis illa Romanis adeo fatalis, etiam ex Zosimi sententia, primum ingruere coepit, aequalem putabimus eum, qui ur- bium vastitie deletarum vestigia iam nulla superesse aetate sua profitetur; verum ut is longo satis intervallo vixerit post IHIonorii aetatem, necesse est. Ne quis vero ex- inde, quod plurimam tantum provinciarum partem scribat a Romanis amissam, adeo- que stetisse adhuc, rebus nondum prorsus exstinctis, aliquam imperii speciem, colligat inferatque, in Italia servatas fuisse imperii occidentalis quasi reliquias, alius locus pro- hibet, in quo prorsus interiisse ait imperium. Alterum argumentum, quod Zosimi potest aetatem definire, hoc est: Zosimus professus, ut Polybius rerum Romanarum incrementa narraverit, ita se earundem ruinam exponere, utriusque fere fortunae ita exaequat tempus, ut ruinam similiter ac incrementa imperii haud longo temporis spatio inclusam fuisse scribat. Polybio autem annos, quibus creverint imperii res, numerante quinquaginta fere et tres, Zosimum rebus imperii occidentibus eundem fere attribuisse annorum numerum necesse est. Quo posito, Zosimum ab eo tempore, quo ruere res Romanae et collabi coeperunt, adeoque inde ab anno divulsi per Theodosium et inter filios Arcadium et Honorium divisi a. 395 imperii, saeculi fere dimidia parte, adeoque circa occidentalis regni excidium, vixisse credemus. Quare nec mirabimur, Evagrium, ad centum annos ex computo nostro a Zosimi aetate remotum, quum oblitterata iam ipsius inter homines memoria, historia eius solum exstaret, num vixerit Arcadii et Ho- nori regno, ambigere.

De ejus vitae conditione non melius quam de aetate, qua vixerit, edocti sumus

²) de hac re cf. V.% 5§. 9» ubi narratur Graecorum populos post Alarici incursionem prostratos ja- cere ac vastitatem ab illo tempore suam nunc quoque spectantium oculis exhibere et IV. c. 59 §. 4. ubi traditur deminutum particulatim Romanum imperium domicilium barbarorum factum est; aut potius incolis prorsus amissis ad eam redactum est formam, ubi ne loca quidem, in quibus urbes sitae fuerunt, agnoscantur. 4