Accedentes jam primum ad Zosimum videamus, quod consilium in rebus tradendis, quia inde cumprimis fides pendeat, secutus sit. Res Constantini is quidem singulari libro non perscripsit, sed connexas cum ceteris, quas ab Augusto et insequentibus dein- ceps imperatoribus usque ad Honorium(a. 410 p. Chr.) gestas pronuntiavit. Hoo opus, ab aetatis vitiis non illud quidem vacuum, ita est institutum, ut a capite ad calcem de- lectet et detineat legentes, multasque praeterea notitias exhibeat, quas alio loco frustra quaesiveris; quamobrem totum dignum est, in cujus fidem et auctoritatem accuratius inquiratur, sed quum haec res tanti laboris et temporis sit, ut hujus jam propter angu- stias statuta die ad finem perduci non potuisset, quaestio nostra arctioribus finibus circum- scribenda erat. Quia tamen fides scriptoris recte dijudicari non potest, nisi consilio cog- nito, quo in opere perscribendo usus sit, Zosimi consilium, quale quidem ex ejus histo- riis patet, quam potero brevissime, jam proponam.
De Zosimi vita, aetate et consilio in rebus BRomanorum
pronuntiandis.
De Zosimi aetate ac vita aliunde nihil constat, nisi quod ex ipsius libris erui potest. li inter antiquos scriptores, qui Zosimi ejusque librorum mentionem injiciunt, Euagoras, Photius et Nicephorus infestum ei animum produnt, in quem tanquam christianae doc- trinae calumniatorem, ardentissimum gentilium sacrorum assectatorem convicia sua con- jecerunt. Quae de aetate ac vita ejus elici omnino potuerunt, ea Reitemeierus v. D. singulari sagacitate et industria in disquisitione sua in Zosimum, quae editioni Zosimeae ab illo institutae praefixa est, collecta et cum judicio examinata composuit. Breviter ea hic referre sufficiat. Postquam vir doctus argumentis probabilibus convicit Zosimum nos- trum distinguendum esse a compluribus aliis ejusdem nominis hominibus sub idem fere tempus doctrina claris, in hunc modum pergit:„Ceterum pro certo ponere licet vixisse ac scripsisse Zosimum medio inter annos 431 et 591 tempore, quippe quod primo anno floruit Syrianus, qui ultimus laudatorum a Zosimo scriptorum est, et scripsit postremo Euagrius, qui primus ejus, quod scimus, mentionem fecit. Fluctuat sic aetas historici nostri inter centum et sexaginta annorum spatium; verumtamen duo argumenta ex ipsius historia elici possunt, quibus eam ultro citroque arctioribus limitibus ita includere speramus,


