Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

eos fugit, qui historias illo tempore conscriptas attigerunt. Nam hae etiam odium et invidiam spirant, quibus earum auctores in adversas partes animati fuerunt ipsi, ad quae evomenda historiarum compositione ita sunt abusi, ut res gestas enarrando demon- strare vellent, imperium Romanum adversarum partium pravis studiis et perversis mori- bus in eas calamitates adductum esse, quibus tunc premeretur. Sed propter has ipsas historiae leges tam foede violatas rerum, qua diximus, aetate gestarum statum ac con- ditionem pernoscendi cupido difficultates vix superandae oboriuntur. Ad istam ratio- nem in rebus exponendis judicia sua composuerunt scriptores fere omnes, qui res a Constantino Magno imperatore gestas tradiderunt, a quo opprobrio ne ii quidem, qui christianam doctrinam sectabantur, possunt vindicari.

Non ultimum autem locum in fide historicorum, qui tunc erant, probanda et ponderanda tenere religionem, modo dietum est, quippe quae ad scriptoris de rebus judicium impellendum ao dirigendum plurimum valeat. Haec igitur in primis est observanda iis, qui ad fidem scriptorum illorum examinandam adeunt quaerendumque, utrum christianae disciplinae ad- dictus fuerit scriptor,an ethnicorum superstitionem sectatus sit. Ii enim, qui eadem cum imperatoribus sacra amplectebantur, facinora eorum comprobarunt adeo impia in bonam partem interpretantes; imperatores autem ab adversa parte stantes malignis criminatio nibus cumulaverunt, ita ut ex his praejudicatis opinionibus vera eruere perquam difficile sit. Ad hanc rationem prorsus egerunt scriptores fere omnes, qui res a Constantino Magno imperatore gestas tradiderunt et mutua acerbitate causam quodammodo prae- bent duas eorum classes constituendi, christianorum et ethnicorum, quorum illi impera- torem praeconiis suis ad coelum usque extulerunt, hi primam ac praecipuam ruentis imperii causam civiumque perniciem eum existimaverunt. Ex hoc numero princeps scriptor est Zosimus, ex illo Eusebius Pamphili, quorum uterque, cum primarii ambo rerum ab illo imperatore gestarum praecones sint, quos etiam recentiores historiarum scriptores aut sinceros fontes habuerunt aut contempserunt, prout animum alterutri infestum aut propitium prodiderunt, accuratiori probatione dignus est. Quaeritur igitur, quid de utri- usque fide in enarrandis Constantini Magni rebus statuendum sit. Nobis, ut hanc rectius possimus solvere quaestionem, prius erit considerandum, quid utrique scriptori proposi- tum fuerit, cur ad Constantini res exponendas accesserit, quid ex iis, quae extrinsecus ab alis auctoribus petiverit, pro vero habendum sit, quid de suo addiderit. Ad hoc recte cognoscendum res ab illis traditas ordine persequi et examinare necesse est, ut in singulis pateat, quae vera et explorata habenda aut tanquam ficta et commentitia explodenda sint.