——
aspectum refugere. Itaque nec lectio veterum scriptorum ad talia ingenia excolenda vim habuit; extinxerat sensum simplicitatis et elegantiae meliorem morbus seculi rheto- rico tumore et ambitioso verborum fuco sententias inconditas aut vulgares obducendi, ita ut ad classicorum suorum scriptorum bona obtusas afferrent mentes. Ita enati sunt libelli historiarum, singulorum principum vitas enarrantes. Successere, qui ex iisdem seriem plurium principum, tandem qui omnium inde a Caesare vel a Nerva, vitas uno aut pluribus voluminibus complecterentur. Ergo vanis et inertibus scriptoribus sueces- serunt alii inertiores, qui ex iis sua deteriore stilo conflarent et sic ad meras epitomas et breviaria postremo omne studium historicum rediit. Accessit, quod, cum in tantis ac continuis temporum calamitatibus rara omnino essent litterarum studia, multo magis in provinciis, ut multa opera litteraria vix uno aut altero exemplari repetita in paucorum notitiam et usum venirent, ideoque maturius interirent, paucis casu servatis iisque fere levissimis et brevitate se commendantibus aut tuentibus. Unum est quod belle factum inter haec pronunties, quod principibus nulla vera laude dignis neo meliores obtigere scriptores.
Haec descriptio quanquam universa ad verum adumbrata, paucos historiarum scrip- tores quosdam insigniores quam pro ratione seculi sui exortos non debet aspernari; ex quo numero Ammianus Marcellinus sub Valente imperatore florens nec sine summa cum laude memorandus, tam egregie in rebus tradendis versatus est, ut, si aetas ejus in me- liora tempora incidisset, optimae notae historicos haud dubie aequipararet. Ad veritatis leges cum judicio res exigens ab ira et invidia pariter atque a partium studio remotus est, a quibus vitiis vix ullus praeterea illius aetatis rerum pronuntiator, quod sciam, possit vindicari. Immo illa vitia, quae tunc maxime historias foedarunt, rerum seripto- res ita occupaverant, ut vera ab iis pie et integre non exposita sint. Quodsi igitur res Romanorum quales tunc fuerunt pernoscere voluerimus, ex ingenio ao moribus aectatis, qua vixerint, ex religione, quam professi sint, e consilio, quo permoti res conscripserint, auctores sunt aestimandi. In fide autem illius temporis historicorum scrutanda et pon- deranda non ultimum locum religio, quam quisque secutus est, tenet eaque ad scriben- tis de rebus judicium impellendum ac dirigendum plurimum valuit. Praecipue quum christianorum doctrina in imperio Romano magnam apud multos auctoritatem adepta latius in dies propagari coepta esset, certamen inter illius et ethnici cultus assectatores de principatu exortum est, quod tandem religionis christianae victoria diremtum est. Quanto odio et ira utraeque partes, unae adversus alteras, concitatae fuerint, nota res est neque


