4
inter communem calamitatem quum liberales artes et litterae tum in primis rerum gestarum enarratio florere ut antea non potuit. Prolapsa est arsahistorica ad eum statum, quem egregie Heynius in censura scriptorum historiae Augustae(Opuscul. Vol. VI, p. 54— 58) his verbis describit, cum dicit:„Rediit itaque omne hoc eventorum scripto notandorum studium ad homines privatos, qui rumores et notitias vulgares, exceptas a se, litteris mandabant; neque eventorum caussae et rationes, neque gerendarum rerum seu civilium seu belli- carum modi exponi potuere; satis esse debuit, summam eventorum universe narrari. Ita omne studium historicum ad similem morem revocatum est, quem in monachorum annalibus et chronicis superiorum seculorum regnare videmus, ut per summam tantum recitentur eventa..
Quod autem, gravius quoque, est ferendum, institui coepit ista nuda expositio even- torum nullo explorandae veritatis studio, nullo delectus judicio, nullo dignitatis ac per- sonae, quam sibi soriptor imponeret, sensu. Quisquis enim ad historias scribendas, multo magis ad res sui temporis annalihus condendas, accesserit, eo loco se constitutum esse meminisse debet, quo probitatis suae et sanctitatis cum veritatis studio experimenta ad omnem posteritatem proponit, dum et testis et judicis integritatem pollicetur. Ad sen- sus tales et laudes prorsus occalluerant haec tempora, per morum, ingeniorum et studiorum, corruptelas. Ex quo enim dominationis mala, cum foeda ditiorum luxuria et pauperum coutumeliosa inopia, militari etiam ferocia et lubidine cumulari coepere: omnium ingenia, partim servili adulatione corrupta, partim metu torpentia, ab omni rerum actu refugere; otio inhonesto, turpi quoque, se dedere; ii autem, qui se litterarum studiis addixerant, in grammaticis et rhetoricis subsistere, saltem non ultra causidicorum clamores forenses pro- gredi; ita litterarum liberalium flos et decus evanescere, omnis scribendi ars et historiae vera notio exolescere, pravo rhetorum omnia infucandi studio, pro simplicitate stili historici, fucata et calamistrata quisque sectari, pro rerum et sententiarum pondere et gravitate probare aniles fabellas, mira prodigia venditare, portentosas principum libidi- nes et luxus evulgare. Quis enim poterat esse sensus boni, honesti, pulchri, in litteris, inter eos homines, quibus servili obsequio mutuo obnoxii, ad adulationem potentum pro- lapsis, ad aliorum judicia se componere, vera animi judicia ejerare, coactis, quibus, in- quam, ad sensum liberalem veri ac decori, et ad laudis bonae cupiditatem, assurgere, studiis honestis, vix licuit! Mira enim res est, unum quodque saeculum fingere suos sensus ad eorum, inter quos adoleverat, exemplum, corruptelas eorum tenaciter retinere, allis novis corruptelis cumulare, ad meliora antiquiorum exempla proposita caecutire aut


