-2—
homines ita in singulos vim suam exercet. Haec invicta vis, qua homines subiguntur, non solum ad vitam externam, quae victu et cultu potissimum cernitur, pertinet, sed etiam ad animos hominnm et mentes sensim penetrat, quibus viam praeit quasque sibi ut obediant cogit. Non hinc mirum, si ne res quidem a seriptoribus relatae ab ea intactae manserunt, ex quibus aetatis mores atque ingenium aperte semper elucent. Quod cum de litteris universis dicere liceat, historicis cumprimis id accommodare non alienum erit, quorum vix unum inveneris, quin aetatis suae virtutes et vitia scriptis suis prodat. Quo tempore igitur populus melioribus utebatur moribus et magis vacuus erat a vitiis, etiam litterae artesque, si omnino tunc exstiterunt, eorum tactu quasi colorabantur. Per- lucent virtutes, quibus respublicae et Graecorum et Romanorum ad summum fastigium dig- nitatis ac splendoris emerserunt, ex arte res gestas tradendi; et cum aliae virtutes tum fa- cultas et voluntas res sine ira et studio pie et integre referendi bPara principum inter historicos decorant atque honestant. 4„ idia 4 4
Sin autem ad ea tempora descenderimus, qualia sunt imperii Romani ad exitium ruentis, in ipsum omnium rerum certamen ac discrimen deducti ima summis mis- ceri cognoscemus. Ea tempestate omnia publica instituta, quibus antea summa rerum continebatur, dissolvebantur ac dilabebantur, pristina morum simplicitas et integritas evanuit, omnis generis vitia et scelera grassabantur, mutua odia animos tenebant ob- strictos, cum libertate veritas sublata erat ac conversa in vilem adulationem et assenta- tionem, patria religio peregrinis mixta sacris a pristina indole pridem desciverat et animi impietati superstitionique obnoxii a diis patriis rebus suis provideri desperantes gentium orientalium cultum philosophorumque de religione et divino numine opiniones amplecte- bantur. In hoc frerum discrimine sensus et mores hominum ad bona et recta studia occalluerant, ingeniis partim ad levia et frivola abjectis, partim per calamitates effera- tis et ad liberalium artium studia obtusis. Ita factum est, ut homines praeclara indole praediti, qui alia eademque feliciore rerum conditione aninios ad artium studia appli- cassent, seculi faecibus tam in judiciis et opinionibus quam in moribus maculas susci- perent, quibus ingenia quamvis praeclara foedarentur. Inter tot foedas seculi sordes“),
*) cf. libell. de mortibus persecutorum, qui Lactantio tribui solet, c. XXII sub fin. ubi de rebus sub Dioclationo sermo est:„„Litterae autem inter malas artes habitae, et qui eas noverant, pro inimi-
cis hostibusque protriti et execrati. Aur. Vict. epit. c. XLI, 8: Hic Licinius..... infestus litteris, quas per inscitiam immodicam
virus ac pestem publicam nominabat. 1*


