Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

quasi faciem spectantibus proponi; nam eadem fere rerum gestarum factorumque ratio est atque operum artis vel naturae, quae a contemplantibus aliter aliis videntur; id quod eventu etiam probatur, quum quotidie fere libros prodire videamus historicos, qui- bus certatim scriptores non modo recondita in lucem protrahere, falsa convellere, im firma confirmare tentant, sed etiam vera et explorata magis etiam stabilire student, res extra dubium positas novae probationi subjicientes, novas ut inde rerum summas et ra- tiones proferant. Hac demum ratione, quanquam ars historica omnibus numeris abso- luta nunquam exsistet, tamen brevioribus deinceps temporum spatiis quam accuratissime ad historiae regulam exactis ad verum illa propius accedet et certiore fundamento nite- tur. Ut tamen illa probatio probe et cum judicio nec temere et inconsulto fiat, quanta cautio adhibenda sit, quam accurate fides et sinceritas exploranda serip- toris, cujus auctoritate niti voluerimus, non est quod moneam. Quantum autem lumi- nis rebus sub imperatoribus Romanorum gestis affundi etiam nunc possit, cum fides et auctoritas eorum, quibus de illis notitiam debemus, nondum probe explorata sit, omnes in iis rebus bene versati cognoverunt.

Quae cum ita sint, operae pretium me facturum esse duxi, si fidem et auctoritatem duorum illorum scriptorum, quos supra memoravi, Zosimi et Eu- sebii Pamphili, qui res a Constantino M. imperatore gestas tradiderunt, novae probationi subjicere experiar. Quatenus autem rem tanti ambitus nunc persequi potero et ab otio mihi suppetenti et a spatio huic scriptioni concesso pendet. Non enim necessarium ad talem quaestionem rite absolvendam tempus mihi obtigerat, sed per paucorum mensium spatium officii negotiis districtus otium meum illi insudans maxime transigere eram coactus. Cum enim collega, qui dissertationem program- matis hujus anni scribere susceperat, provincia hac defungi propter oculorum mor-

bum sero recusavisset, eandem ego mihi oblatam detrectare nolui, sed periclitari, quid humeri valerent.-

De auctoritate autem et fide scriptoris cum agatur, quaerenti quaestiones oocurrere fere solent illae duae, potueritne scriptor vera tradere et voluerit, quae vera cognoverit candide et sincere referre; quarum prior ad vera quomodocunque exquirendi cognos- cendique facultatem pertinet, altera ad animum et voluntatem ea, quae vera et explorata habeantur, plane et ingenue enuntiandi neque quicquam, quod ad rem pertineat, consulto reticendi. Praeter has tamen tertium est, quod homo definitiones putide captans priori quaestioni facile subjungat, aetatis, qua fuerit scriptor, ingenium, quod uti in universos