Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8* quis forte miretur, quod in Zosimum inciderim, scriptorem tam ignobilem et obscurum, is de gravium rerum bono auctore hic agi cognoscat. Quum enim Zosimus res ab imperatoribus Romanis gestas, quas in universa rerum historia gravissimas esse unusquisque facile concedet, quarumque notitia ex parte ei soli debetur, tradiderit, in- ter ipsum autem et reliquos, qui easdem res tradiderunt, scriptores magna saepe dis- crepantia intercedat, unde factum est, ut res illae magnam partem dubia in fide versentur maximisque difficultatibus vix expediendis laborent, ad vera ex- ploranda vel inviti adducuntur quiqui in recentiorum historicorum auctoritate temere sequenda non acquiescunt. Potissimum res a Constantino Magno imperatore gestae, quales a Zosimo et Eusebio Pamphili relatae leguntur, controversae sunt. Hinc satis est causae cur utriusque scriptoris fides et auctoritas novae probationi ac disputationi subjiciatur, neque hoc eget excusatione. Quanquam quidem aetate nostra eximio historia cultu ac cura viget, historicorum assiduitate et sollertia modo novae in dies e rebus gestis memoriae proditis summae eliciuntur omnibus fere locis et recessibus, ubi rerum monimenta reperiuntur, sagaciter indagatis et excussis, modo alia pro veris et- exploratis constant, modo alia propter algumentorum inopiam in dubio relicta sunt: tamen vel in iis, quae partim jam accuratius pervestigata ad veritatis regulam exacta sunt, partim pro tritis et exploratis dudum decantata in dubio adhue versantur, multa dubia tol- lenda restant. Larga igitur materia retractanda relicta est scrutanti, neque injuria de omnibus fere rebus, quae sub historicorum tractationem cadunt ac judicium, etsi jam saepius tractatae adeo ad liquidum perductae videntur, dicere licet, posse eas iterum

iterumque tractari, occultiores adhuc partes in lucem magis protrahi, novamque earum 1