hoc minoris momenti esse concedo. Graviores autem sunt vv. 44— 48:„horrida. sane Aegyptus, sed luxuria, quantum ipse notavi, Barbara famoso non eedit turba. Canopo.“ Obiter videlicet hos versus inspicienti nihil ex eis conficiendum esse videbitur, nisi ut Juvenalis Aegyptum aliquando perlustrans barbarorum luxuriam Canopo non cedentem animadverterit. Sed observemus vocem„turbae“, quae (cf. v. 61:„rixantis turbae“, v. 81:„victrix turba“) de utraque gente infesta usurpatur. Ergo poeta et luxuriam et crudelitatem Ombitarum ipse adspexisse videtur, quod probabilius etiam fit, si quam accurate singulas res narraverit, consideres et talium enuntiationum rationem habeas, qualis est v. 56: adspi- ceres“.., qua forma dubito num uti potuerit qui non ipse res illas adspexerat. Atqui consulem Junium v. 27 alium esse negant, nisi Q. Junium Rusticum, Hadriani III consulis(p. Chr. 119) collegam. Quod si ita est, sumendum nobis est, Juvenalem iam ad summam senectutem provectum animi caussa peregrinatum esse, quo nihil absurdius. Neque aliter res se habet, si cum Jahnio, Hermanno, Ribbeckio lectionem probas nonnullorum codicum, in eis Pithoeani, qui formam exhibent„Junco“. Nam Juncus ille consul Suffoctus fuisse fertur a. 127. Sin vero magis alicui placuerit de Junio Appio(vel Oppio) Sabino cogitare, eum Francke l. l. pag. 12 argute disputando monet, Junii nomen ei per errorem inditum esse. Atque cui Francke non persuaserit, eum fasti(cf. Döllen. IJ. J. pag. 270) Junium illum, quem vocant, una cum Domitiano X consule a. 84 consulatu functum esse monebunt, i. e. eo tempore, quo Juvenalem verisimile est consilio vix inito satiras scribendi declamatorum etiamtum scholas frequentasse. Itaque carmen, si ille in eo Junius significatur, satira certe Juvenalis non est. Enimvero non est satira. Jam sin minus satira, at declamatio Juvenalis esse potest. Quid ais? Declamationem Juvenalis publicavit? Minime. An post mortem eius alius in publicum eam emisit? Cur idem non alias declamationes, velut, consilium, quod dedit Sullae(sat. I, 15) edendas curavit? En protinus fraudis suspicio adest. Fuerunt sane, qui satiram XV ex iuvenili aetate Juvenalis esse existimarent, ut auctor(Bauer) eius libelli, qui inscribitur: Kritische Bemerkungen über einige Nachrichten aus dem Leben Juvenals pag. 49 sqq. et Düntzerus I. l. pag. 278; sed has dubitationes tollere ausi non sunt.
His de caussis etiam peregrinationem„animi caussa ea ris iorogias 7dονιε susceptam negandam esse puto. Sed etiam illud monendum est. Peregrinationes Aegyptiae sub Hadriani imperio vehementer demum vigere coeperunt, praecipue ex quo imperator ille, cuius insigne Aegypti studium erat*), cum Sabina uxore
*) Propter ipsum illud Aegypti studium vix credi potest Hadrianus puniendos homines illuc misisse, cf. Letronne, recherches sur l'Egypte pag. 247:„Il semblerait, qu'à cause de sa prédilection pour l'Egypte cet empereur aimait à y placer des gens, qu'il affectionnait ou qui avaient rempli auprès de sa personne des places de confiance.“


