— 35—
ipse eam adierat a. 130(v. F. Gregorovius: Geschichte des Kaisers Hadrian und seiner Zeit pag. 40). Testimonio sunt Romanorum nomina in statua Memnonis inscripta, quorum sunt 27 ex tempore Hadriani(10 ante adventum, 17 post adventum eius in Aegyptum), ex Traiani autem tempore 1 et ex Domi- tiani 3(cf. Letronne, la statue vocale de Memnon pag. 13). Negare equidem nolo Aegyptum inferiorem et Heptanomidem multo iam ante Hadrianum saepissime visitatam esse, sed ad extremam Aegypti partem, in Aegyptum superiorem ante Hadrianum perraro sine dubio iter facere solebant. Qua de caussa parum pro- babile est, Domitiano regnante iuvenem Juvenalem voluptarium illuc iter fecisse, sub Hadriano autem per senectutem non iam de longinquis eiusmodi peregri- nationibus cogitare potuit.
Val. Franckii sententiam vv. 44—48 tanquam spurios e textu eicientis non iam meum est refellere, quam operam permulti susceperunt, praecipue Döllenius I. l. pag. 323 sqd; apud quem etiam ceteros, qui Franckio impugna- verunt, enumeratos invenies. Quod Francke eiciendos versus illos iudicavit, ideo maxime improbandum est, quod eiusmodi iudicii alia caussa non est, nisi ut exilium Aegyptium et peregrinationem Aegyptiam negare, neque tamen totum carmen Juvenali abiudicare liceat.
Abunde iam omnibus quaestionibus, quae ad exilium pertinent, satisfactum esse puto neque quidquam video restare, nisi ut de diverso satirarum Juvenalis genere perpauca subiungam. Exstiterunt enim qui, quod satirae 8— 16 ab ante- cedentibus et argumentis et toto sermonis colore aliquantulum discrepant, id sic explicare vellent, ut Juvenalem exilio peracto prudentiorem redditum furori suo satirico haud mediocriter temperavisse dicerent. Libenter equidem largior, aliam esse priorum aliam posteriorum satirarum indolem, neque tamen intellego cur sit tali modo res expedienda. Nam simplicissime duas caussas immutati satirarum characteris invenio. Primum enim reputa, in prioribus illis satiris totam vitiorum sentinam exhaustam paene esse, ut pristinam consuetudinem, ex qua imagunculae imagunculam adiungere amaret, retinere Juvenalis non posset quin easdem res iterum atque tertium repeteret. Deinde non omittendum esse existimo, omnem poesim aliis temporibus aliam esse. Sub Traiano et Hadriano mutata erat aetas, ut et satirae mutata esset ratio, praesertim cum poeta ipse paullatim ad grandem imbecillioremque aetatem perveniret. Ita diversum posteriorum satirarum colorem nativa, non ascita ac contorta ratione intellegi posse censeo.


