— 33—
qui sana et considerata iudicandi ratione utitur, longe aberit ut nimia inde con- ficiat. Si Juvenalis, quod subdubitans ego concedere ausim, ibi dicitur,„tenuem vulgi strepentis auram“ nihil aliud esse iudicaverim, quam„tantum successum“, de quo vitae loquuntur, ex quibus Apollinaris, poeta doctissimus, notitiam illam sumpsisse putandus est.
Jam vero Teuffelius eumque secutus A. Weidnerus: D. Jun. Juvenalis saturae erklärt Leipzig 1873 pag. 21 aliud ex eodem Apollinaris loco argumentum, quo Hadrianum exilii auctorem esse ostenderetur, depromi posse arbitrati sunt. Ei verba„consimili casu“ ita interpretantes, ut idem sint quod„aeterno reatu“ poetam ab Hadriano in exilium missum numquam Romam redisse collegunt; qua- de interpretatione non est ut longius disputem. Ex illo enim Apollinaris loco omnino nihil collegere licet, quia neque de quo poeta Apollinaris cogitaverit, satis constat neque argumenta proferri possunt, quibus eum certiore aliquo auctore, quam vitis fide plane indignis usum esse comprobetur. Nam in exilio mortuum esse Juvenalem etiam in vitis nonnullis scriptum est.
Nunc cum rationes subducimus, in eam nos sententiam adquci videmus, ut exilium pro ficticio habeamus. Sed ita non ego primus iudico, auctoribus utor V. Francke ex. cr. pag. 42 sqd., H. Düntzero: Neue Jahrb. Suppl. VI. pag. 376 sqq., C. Kempflo l. l. pag. 64:„de satira XV, quae sub Juv. nomine circum- fertur“. Ex eis unus Kempfius vere collegendo rem rite expedivit. Qui cum exilium a grammaticis commentum esse putet, satiram XV Juvenali abiudicat. Huius enim satirae auctor se Aegyptum adisse fatetur v. 45. Cum igitur vitae omnes fere exilium cum peregrinatione Aegyptia coniungant, quando quidem exilium fictum est, pro vera haberi non potest. Id si ad vitas spectamus ita se habet; sed neglegere eas licet. Proinde qui deverticula quaesiverunt, audiendi sunt. Fuerunt igitur, qui Salmasii(Exerc. Plin. pag. 451) rationem amplexi Juvenalem putarent„animi caussa za riüs loroçia Xdoa“ iuvenem in Aegyptum iter fecisse. Cui Salmasii sententiae cum alii tum Heinrichius in summario satirae XV proposito et C. Fr. Hermannus in rec. C. Kempfi libelli accesserunt. Propriam viam ingressus est V. Francke ex. cr. pag. 107 sqq. probante G. Hermanno, qui nescio an auctor discipuli sui sententiae sit. Is non modo exilium, sed etiam iter Aegyptium ficticium esse iudicans, ne satira XV. Juvenali abiudicanda esse videatur, versus 44— 48„horrida— titubantibus“ e textu eicit. Neutri opinioni assentire possum. Examinemus primum Salmasii sententiam.
Num poeta flagitium Aegyptium ita narret, tanquam oculatus testis fuerit, non videtur dubitandum. Versibus enim 26— 29 eo, opinor, poeta spectavit, ut semet ipsum, qui quae narraturus esset non solus vidisset, Ulixi opponeret, qui earum rerum, quas adspexisse se simularet, testem nullum dicere potuisset. Sed
5


