— 32—
Juvenalem enim statuit sub Hadriani imperio satiras denuo edendas curavisse, qua in editione exiguam illam satiram ab eo repetitam et septimae satirae in- textam esse coniectat. At primum de altera editione nihil constat, deinde quod non debuit, explicare omisit, cur Juvenalis sub Hadriano versus illos amplius tribus decenniis antea factos ex tenebris depromere voluisset. Verum de his caussis desperandum esse ex eis, quae paullo ante disputata sunt, elucet.
Restat ut hic declarem quid de ea opinione sentiam, quam G. Teuffelius a quo iam supra dixi priorem sententiam ita commutatam esse, ut hodie non iam Traianum sed Hadrianum exilii auctorem fuisse affirmet, aliquot abhinc annos protulit(Stud. u. Charact. pag. 412). Is insistit eo de quo supra egimus Apolli- naris loco, ubi verbis„ad vulgi tenuem strepentis auram“ aliquid inesse censet. Teuffelii verba haec sunt: Hadrians bekannte Leidenschaft für Antinous macht es glaublich, dass er auch für einen histrio schuärmen konnte.... Die Schuüche, welche der Kaiser für einen histrio hatte und die sich wohl auch manchmal bei Stellenbesetæungen belcundete, gab dem Publicum Veranlassung einst öffentlich im Theater jenem histrio die bezeichneten— längst gedichteten und veröffentlichten, aber nun durch ihre Anwendbarkeit auf die Gegenwart besonders bekannt und populär gewordenen— Ferse der 7. Satire zuzurufen, worüber derselbe so aufgebracht war, dass er dafür an dem Dichter, so unschuldig er an der Sache uar, Rache nahm und beuwirkte, dass derselbe unter glimpflichem Vorwande— militärischer Dienst- leistung— aus Rom entfernt wurde.— Plura habeo, quae contra hanc argumen- tationem dicam. Ac primum quidem, si Antinoum Hadrianus diligeret carumque haberet, eum et histrionis quoque studio ardere potuisse nego; quod erat Teuffelio demonstrandum. Neque vero Hadrianum, ut erat vanus, obstinatus, nimius sui aestimator, eum fuisse putaverim, qui histrioni alicui, quamvis arte eius delec- taretur, concessurus esset, ut in negotia publica se interponeret. Id ne Antinoo quidem indulsit. Quod autem Attianum imperii affinem esse sinebat, alia res est. Nam homine aliquo virtute cognita et spectata fide amplissimo, qui consilio et sapientia rempublicam regat, unicuique principi opus est, consiliis uti cuius- libet artificis non est nisi imperatoris inutilis atque perditi. Atque histrio ille profecto solito plus apud Hadrianum potuit, si vulgus minime in eo genere ad offensionem accipiendam molle convicio in theatro et acclamatione, quantopere in invidia esset ei significavit. Quod si histrioni alicui accidisset, nomen eius ad nos perlatum esset. Deinde temerarium est et anceps, cum testimonia nulla exstent, Romanos Hadriani temporibus adeo Juvenalis satirarum gnaros fuisse sumere, ut illum in theatro strepitum non admiremur. Contra ego illis temporibus Juvenalis satiras parum cognitas fuisse demonstravisse mihi videor; argumenta velim proferantur quibus refellar. Accedit, ut illi Apollinaris versus, quae est verborum ambiguitas, vix idonei sint, ex quibus certi aliquid efficiatur. Quare


