Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

31

Sex satirae IVI cum initio Traiani imperii editae sint, videant ei, qui laudes in septima satira exstantes in Hadrianum conferunt, ne quid incredibile nos credere iubeant. Excogitanda enim eis una saltem caussa erit, cur Juvenalis per totum Traiani imperium prorsus tacuerit, quod vereor ne umquam contingat. Jam pauca hoc loco disputanda mihi sunt de ea sententia, quam L. Fried- laenderus nuper protulit in dissertatione, quae estde Juvenalis temporibus (Regim. 1877). Is cum ex nova quadam Sat. XIII v. 17. interpretatione tandem aliquando certum aliquid de Juvenalis aetate effecisse videatur*) et quod Juvenalis ad mediam fere aetatem declamasse dicitur, idex vetere proboque fonte haustum esse censeat, nullam poetae satiram ante annum 107 editam esse docet; satirae autem septimae maximam partem iam sub Traiano finitae primo Hadriani domi- nationis anno prooemium 1 35 praetextum esse contendit(cf. eiusd. auct. Sitten- geschichte Roms III, pag. 411). In Hadrianum igitur et Friedlaenderus laudes illas refert, tamen eum exilii auctorem esse negat. Ac de exilio vir ille doctus non habere videtur quod liqueat. Cum enim pexilii locum ac tempus incertum esse concedat et in universum tantum assentitur Borghesi, qui in adnott. ad Juv. (Oeuvres completes V, 513 516) Juvenalem a Crispino, sub Domitiano in prae- fectura praetoris Cornelii Fusci collega,(intra annos 92 101) Roma expulsum esse exposuit, tamen caussam exilii in versibus sat. VII, 90 sdd. quaerendam esse iudicat(dubitare vetat consensus testium!) Id nescio quomodo percipiam. Versus illi in satira VII leguntur, quae a. 117, ut opinor, scripta est. An Juvenalis cum prooemium praeponebat etiam priscos illos versus ei infersit? Dictum id apud Friedlaenderum non inveni, sed ea fortasse est eius opinio. At vereor ut quisquam crediderit, eos versus, propter quos olim ex urbe summotus esset, annis fere 20 post in novam satiram receptos esse. Qua re commotus quid spectans eos inseruerit, scire pervelim. At caussa inserendi omnino nulla exstat, nisi forte poeta se ipsum, cum propter illos versus olim ex urbe summotus esset, priorum temporum iniquitatem experientia didicisse dicturus fuit. Sed cum nihil eiusmodi dicat, versus illos numquam antea relegationis ansam dedisse manifestum est. Ribbeckii longa refutatione opus non est. Is aliam rationem enucleavit, qua ab Hadriano esse exilii poenam irrogatam comprobare studeat.

*) Friedlaenderus quae vss. 15 et 16 leguntur:stupet haec qui iam post terga reliquit, Sexaginta annos Fonteio consule natus non de Calvino, ut omnes adhuc interpretatores statu- erunt, sed de poeta ipso intellegenda esse dicet.De se, inquit, loquitur Juvenalis, se stupere dicit, quod amicus casum tam aegre ferat.. Se igitur poeta Fonteio consule natum esse verbis disertis dicit, i. e. 67 p. Chr. Eam explicationem falsam ego esse iudico, cui ex mea sententia imprimis obstat pluralishaec« i. e. eiusmodi res, ut ad fraudes, mala,fortunae acervum

quem antea commemorat, poeta respiciat. Si id, quod vult Friedl. dicere voluisset, hoc non haec scribere debuit.