Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

satirarum suarum editione praefari. Ecce nodus! Eiusmodi satirarum prooemium scribere sub Traiano poeta non potuit, si aliae iam sub Nerva aut adeo sub Domitiano satirae eius exierant. Quid? pristinae satirae unde notitiam fecit Traianus? Et quid alteri quaestioni respondebis? Quid est quod Juvenalis in satiram septimam priscos versus inseruerit?In medio, inquit Synnerbergius pag. 80,si quid iudico, relinquendum est, quo consilio ductus Juvenalis versus illos in Paridem conscriptos posteriore tempore in sep- timam satiram inseruerit. In medio relinquendum? Immo si caussa revo- candae brevis illius satirae indagari nequit, universus ille grammaticorum ioculus reiciendus atque explodendus est. Extremum est, ut ad Martialem testem recur- ram. Is sub Domitiano, is sub Traiano Juvenalem Romae fuisse testatur. Nam duodecimus eius epigrammatum liber Traiano regnante post a. 102, quo anno triumphus Dacicus celebratus est, exiit. Eius autem libri epigramma 18 Romam Juvenali scriptum est. Ergo Juvenalis, cum post editam satiram VII Roma non abesset, a Traiano relegatus non est.

His disputatis finitam esse puto de Traiano disquisitionem. Ac quoniam nec Domitiano nec Traiano exilium imputandum esse intelleximus, iamiam paucis verbis opus est, ut eos refellam, quibus Hadrianum pro exilii auctore habere placuit. Vitarum quidem testimoniis caremus, sed earum silentium nullius est momenti. Itaque recentiores non, si neglectis vitis de Hadriano cogitarunt, idcirco vituperandi sunt. Imprimis Heinrichius II, 21 et O. Ribbeckius in praef. ed. pag. XII(cf. der echte und unechte Juvenal pag. 69) relegationem ad Hadrianum detulerunt. Sed Heinrichio impugnatum iam est a C. F. Hermanno 1. I. pag. 19, a quo caussas ad persuadendum nobis maxime idoneas sagacissime inventas esse patet. Universas eas attulit Teuffelius I. l. pag. 112 sqq. Quare ego ita earum delectum adhibebo, ut nonnullas tantum easque gravissimas hic afferam. Ac primum de histrione sub Hadriano potenti nihil constat; quem enim secum semper habere solebat Hadrianus et vita defunctum muliebriter flevit summisque coluit honoribus, Antinous pantomimus non fuit, sed adolescens venustissima corporis forma insignis,nimia Hadriani voluptas(Spart. vit. Hadr. cap. 14); quem tamen nunquam ut Nero et Domitianus histriones suos et ut ipse Hadrianus Attianum vel Tatianum(Dio Cass. LXIX, 1), hominem quemdam ex equestri ordine, qui quondam tutor eius fuerat,(Spart. vit. cap. 4 cf. cap. 9) imperii consortem fecit. Deinde nimium temporis inter versus illos fatales primum factos et septimae satirae insertos interest, neque caussa ulla inserendi cogitari potest; tum libri quarti satirae, quas sub Hadriano scriptas esse certum est, tam diversum sapiunt furorem satiricum, ut septimam satiram maiore temporis intervallo ab eis abesse appareat. Omnes hae caussae plus momenti habent, quam ut quisquam refragari eis possit, neque plura eis addantur necesse est. Unum autem hoc moneo.