Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Plin. Sec. Panegyricum editam esse) in primordiis sui imperii eum eadem qua- crudelissimos priores principes immanitate usum innocentem poetam exilio punivisse censes? Nihil ego minus verisimile esse existimo. Verum consideremus et alia. Se notari Traianus credere non potuit, nisi ante editam illam satiram, in primo igitur imperio, nimiae suae in Pyladem indulgentiae specimen dederat. Atqui compertum habemus Traianum, simulatque imperator factus esset, pantomimos sustulisse(Plin. paneg. cap. 46), quos in primo demum Dacico triumpho a. 102 (v. Dierauer: Geschichte Traians pag. 92) restituit. Cassius enim Dio LXVII, 10 scriptum reliquit:Tearavds ès rd rs vixurta& αj⁵8 α axες επυνοεμ⁴αονπ, y re rc. Sedr och uoνονἀ⁴̈ οωει ασυννas(ανmOρααοσεσν auοτς) ους ρνσεdeς εsς τ ˙Sανο 6raæα*†s, *⁴ν οςα ατν roν HIu³αeov. Satiram autem VII ante triumphum Dacicum editam esse et Hermannus credidit et est re vera satis probabile, quia de triumpho illo cunctis, quos antea Roma viderat, splendidiore nulla in ea mentio occurrat, quam Juvenalis in laude Caesaris plane praetermittere non debuit. Illo ergo tempore, quo satira publicata est, Traianus et pantomimos magis odisse quam favere eis videbatur, nec, ut ex Dionis loco nescio an conicere liceat, Pyladis amans erat. Id certe constat, Traiani studiumhistrionum ceterorumque circi aut harenae artificum(Fronto de princ. hist. 5, 13; Niebuhr 249) posterioribus annis maius evasisse, ita ut(Fronto I. 1.§ 11) bello Parthico exardescentehistriones ex urbe in Suriam acciret. Quae cum ita sint, parum verisimile est aut Juvenalem versibus illis Traianum notare voluisse aut Traianum eos, quasi in se scripti essent, accepisse, quando quidem eo tempore iam publicati erant, quo quantopere ille pantomimorum diligens esset, nemo opinari posset. At vero id, inquit, Traiano suspicionem movit, quod Juvenalis versus illos ex pristina aliqua satira in septimam receperat. O di boni! utinam tandem aliquando VV. DD. fabulae illi fidem tribuere desistant, cui quam verum non insit hic aperte iam cognoscitur. Nam duae res haud exiguas dubitationes nobis iniciunt. Primum enim quaerimus, unde compererit Traianus, satiram illam paucorum versuum iampridem in Domitianum factam novaeque satirae VII infertam esse; deinde quibus caussis instinctus sit Juvenalis, ut versus Domitiani temporibus elaboratos Traiano nuper imperium adepto novo carmini et ei quidem laudes Traiani continenti inferret. Utrique quaestioni difficillime est responsu. Neque enim Traianus scire quidquam de exigua illa satira potuit, nisi si antea ea iam publicata erat. Quod quando factum est? Nimirum aut Domitiano aut Nerva regnante. Sed cur sub Domitiani imperio de editione satirarum cogitari non possit, id cum supra probe, opinor, diiudicatum sit tum hoc loco novo argumento comprobari posse censeo, quod ut ad Domitiani tempora ita ad Nervae quoque aetatem valere aliquid appareat. Depromitur autem ex satirae primae argumento et proposito. Eam enim sub Traiano editam esse nemo est qui neget, neque quemquam fugit poetam ibi de principi