— 28—
A⁴.ά Sr iuα lα εꝓμέμρα⁴ας ε, zaA* Ʒέ τονντο od oßstro ria ατν outs Sαε. dα,⁵ομ— ra irziοa dmicreus zau ⁶ρꝓ„ u νκνα ε˙ιονινντο, 16ν 16 Teuεμαοσν 6 Aeναο⁊õ 1—-A A* οeν Arsixero.“ Id Dionis testimonium nulla ex parte refutatur. Atque audiamus Traianum ipsum de miti suo ingenio apud Plinium ep. X, 86:„Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id, de quo me consulendum existimasti, quum propositum meum optime nosses, non ex metu et terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo adquiri“. Eiusmodi imperatorem ita morosum fuisse, ut propter duos versus poetam atrociter iratus ex urbe depelleret, nemo mehercle credere potest. Praebuisset autem sese non modo morosum, sed plane insanum, cum quidem in ipsa illa satira a Juvenale se laudari videret. Modicas qui laudes illas esse con- tenderunt, eis minime ego adstipulari possum. Panegyricus enim satira non est, quae in transcursu tantum, ut dissimilitudinum coniunctio evadat, eis laudes tribuere solet, qui, cum plerique alii res utiles ac bonas contemnant, optime de eis merentur. Itaque et satira septima in Traianum sinceras cumulat et minime affectatas laudes ea sola de caussa, ut quantum eius literarum hominumque literatorum favor a proceribus differat perspiciatur. Quod ut assequeretur, nihil erat cur pluribus et, disertioribus laudibus eum efferret. Atque satis sunt illae magnae, cf. v. 1.„et spes et ratio studiorum in Caesare tantum“, v. 17:„nemo tamen studiis indignum ferre laborem Cogetur posthac“ v. 20:„hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos Materiamque sibi ducis indulgentia quaerit“ v. 31:„spes nulla ul- terior“. Et ne Hermanno quidem adstipulandum est, qui censet(de sat. sept. tpp. pag. 19)„laudes illas roõ 4οοσαιοσνοαι—KBrera ut Graeci aiunt praemissas esse, ne communi omnium reprehensione Caesarem quoque, cuius laedendi caussas procul haberet, complecti videretur“. Stare igitur in eo oportet, quod sit de laudibus imperatoris a me iudicatum. Jam vero a versu 36 tristem omnium studiorum conditionem ita explicat poeta, ut aperte Neronis semper et Domitiani imperium ex more suo(v. sat. I, 170) designet. Ex illo enim tempore omnia exempla omniaque nomina depromit, inter quae observa ne unum quidem*) inveniri, quo vir etiamtum vivus significetur. Hunc Juvenalis in satira prima professus morem ita semper tenet, ut ubique de mortuis quasi vivis loquatur. Quomodo igitur Traianus ipsos illos versus, quippe qui perspicue Domitiani tempora carperent. eidemque mediae suae laudi interpositi essent, in se dictos esse acciperet? Quid? posteaquam in senatu a Plinio Secundo his verbis laudatus sit(Plin. paneg. 47). „Ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia, quae priorum temporum immanitas exiliis puniebat, quum sibi vitiorum omnium conscius princeps inimicas vitiis artes non odio magis quam reverentia relegaret,“ num paullo post (ita enim cum alii tum Hermannus credidit, satiram septimam non ita diu post
*) De Quinctiliano(v. 186 sqq.) tum mortuo v. C. Rothium in praef. ed. Sueton. pag. LXXXVII eêt Synnerb. I. l. pag. 76.


