— 27—
praeposituram belli Scotici et numquam ei dedit successorem, qui eum adiuvaret, ubi cotidie incursus Scotorum est atque ut sciret iratum principem dans ei codicillos dixit, ecce...“. Hoc scholion, quod ipsa latinitate recentissimae aetatis esse arguitur, Synnerbergius pro exemplo veterum bonorumque scholiorum habuit minime curans, quod in deterrimo codice et inter scholia omnium levissima invenitur, cum contra unicuique primo oculorum obtutu a librario aliquo notitia facta vitae V id infima aetate confectum esse patescat. Quae cum ita sint, sic satius erit iudicare, sero demum grammaticos de Traiano cogitare coepisse; quo autem remotiores essent de Juvenalis vita rumores, eo minus homines eas res quas scire non possent curasse; eos autem, qui pro incertis certa tradere mallent, omnes in errores incidisse, ut Neronem plerique exilii auctorem nominarent, velut ipsa scholia vetera. Haec res in eam me sententiam adduxit, ut non ita diu post Juvenalis mortem inter homines memoriam eius obscuratam esse et plane evanuisse dicerem. Attamen si umquam exul fuit Juvenalis, nemo alius eum relegavit nisi Traianus. Quo perspecto recentiores, Voelckerus: Juvenal, ein Lebens- und Charakterbild aus der römischen Kaiserzeit, Elberfeld 1851 pag. 105; Synner- bergius I. l. pag. 40 sqq. cf. pag. 77 sdd. atque etiam antehac Teuffelius I. I. pag. 307, qui tamen nunc commutata sententia de Hadriano cogitare mavult,(de quo infra videbimus) multas et varias caussas quaesiverunt et invenisse sibi visi sunt, quibus Traianus relegationis convinceretur. Sunt autem fere hae: Traianus pantomimum, Pyladem nomine, habuit et mimorum populariumque delectationum valde amans et studiosus fuit. Deinde poenae genus ad mores eius multo magis consentaneum est, in quo nihil aliud nisi morositas quaedam cernatur. Denique Synnerbergius I. l. pag. 80, C. Fr. Hermannus de sat. sept. tpp. pag. 19 modicas quas vocat laudes in Traianum quam in Hadrianum, ut, qui maiore laude dignus esset, conferre maluerunt. His de caussis una ea quam primam attuli nescio an valere aliquid cuipiam videatur. Revera Traianus et ludorum et. Pyladis aman- tissimus fuit, v. Frontonem de princ. hist. 5, 11. 13 et Dionem Cassium LVIII, 10: zal rods dexorde d 10 Staroov dravas za Jdo νς αν ro LHLuadou el sed tantum eum saltatori illi, quantum Paridi suo Domitianum, indulsisse credere non licet. Ergo nec satirae sept. vv. 89 saFqF. de se accipere potuit; quod multo magis veri similitudine carere putaveris, si quam falsae sint ceterae quas modo attuli caussae perspexeris. Unde enim morosum Traianum fuisse comperimus? Immo contrarium e veteribus documentis elucet. Narrat enim Dio Cassius LXVIII, 5:„rf d? TAde Sucet oOudey ours Surhouy Ours S010» 0012 roας eixey, A2d rods uy Aανεοονεςι scpiee za 8deEioO5rO zA³ν εriux, roν ds A2wy ihet et ibid. 6:-erorov Jdg dri rs§*εας ευτι να yFðια⁴ id r⸗ d⁵ιντι υν 1˙6ν Suενπ οιeνσςα. rc. 3e Tdeo dατι Ʒεεωσαο, Seursgov Jde zaA³ rsαlααeκοτν tro d,ω er, G E loou dpra rorc d⁵α τοαοων riν παανεεςσεαα α τν ⁹⁴—σα νεναανεν dos u' ννο vdτενιντο Seadusa, Lr drd 76να dιεμ⁴μd ²a*‿ our 5Gve odrs xaSi ge rer⁴, A⸗d zlAl παu dyras rou⁵ 4*


