— 26—
Delmatarum“ per coniecturam a Mommsenio ipso restituta esse pro insanis illis, quae in inscriptione inveniuntur: RI CONTELNATATVM
Fieri potest, ut Mommsenius rite ea emendaverit. Atque etiam illud, etsi longe alia mihi mens est, concedam hic non alium quemquam Juvenalem, sed poetam dici: quid inde cogi efficique putas? Nempe nihil aliud, nisi ut Juvenalis aliquando munere militari functus sit(cf. Ribbeck. praef. ed. Tauchn. pag. XI). Sin autem de exilio inde aliquid confici putemus, ut Hermannus I. I.(cf. Synnerberg. J. I. pag. 53), valde erramus. Neque vero de Caledonia vel Scotia ex titulo quidquam collegere licet. Sane ex diplomatis compertum habemus(v. Hübner. Rhein. Mus. Tom. XI, 1857 pag. 30) a. 106 et 124 primam cohortem Delmatarum in Britannia tetendisse. Sed moneo numerum I a Mommsenio suppletum esse ea una de caussa, ut ipsius verba afferam,„quum cohors prima Delmatarum saepissime(?) nominetur et facillime exciderit I.“ Deinde vereor ne audacius sit, si is, qui in Domitianum exilium conferat, huic testimonio multam auctoritatem assignare velit. Non enim si in diplomatis legimus primam coh. Delm. a. 106 et 124 in Britannia fuisse, idcirco ea iam sub Domitiano locum ibi habuit. Nam permulta sunt exempla, quibus quam saepe cohortes auxiliariae locum mutaverint comperiamus(v. Mar- quardt. Röm. Alterth. T. III, P. II pag. 375 et adn. 2130). Quodsi titulum illum, sicut a Mommsenio correctus est, accipiamus militiamque Juvenalis cum exilio coniungamus, non Domitiani sed Traiani vel Hadriani regnum indicetur; de quibus nunc quaeramus.
In Traianum sine dubio laudes illae in sat. III conferendae sunt.(uare simplicissime et maxima cum specie veri in eum exilium, nisi ficticium esset, reiceretur. Atqui nescio quomodo factum est, ut nulla fere vita de eo cogitaverit. Quae autem Traianum nominat(VI), ea multam nobis movet suspicionem. Legitur enim ibi:„in Paridem panthomimum, qui in deliciis apud Traianum imperatorem habebatur, primo carmina edidit.“ Quid Traiano cum Paride? Gravis haud dubie hic error deprehenditur. Eam ob rem Hermannus in praef. ed. Juv. pag. V Traiani nomen ex voce„tyranni“(vita V) false lecta ortum esse statuit; qua de coniectura iudicium facere nolo. Verum ineptissime Synnerbergius Traiani nomen ex adno- tationibus quibusdam grammaticorum ad versus nonnullos sat. VII factis sumptum esse coniecit. Quae quorsum pervenerunt? Hodie quae exstant ad sat. VII scholia, ea perversissime ubique nominant Neronem(v. ad vv. 1. 20. 92). Num igitur verisimile est scholia illa veteribus etiam vetustiora tam plane evanuisse, ut ne in uno quidem libro msc. vestigium eorum exstet? Neque vero specimen Synnerbergio defuit. Laudat enim pag. 39 scholion ex cod. Bongarsiano, cuius verba haec sunt:„hic autem tangit Traianum et quod cantoribus eius praefec- turas et tribunatus donet, quod Traianus sic ultus est, ut ipsi Juvenali daret


