Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

1. I. pag. 71 opp. C. Fr. Hermanno Zeitschr. f. d. Alt. 1844 pag. 73). Ac vero Pinzgero(Jahrb. f. Phil. 1835 pag. 265) vita VI tantam suspicionem movit, ut eam ab ipso Omnibono, cuius e codice edidit Achaintre, suppositam esse crederet. Equidem quamquam id Pinzgero concedere dubito, tamen duas illas vitas omnibus, quae exstant, iuniores esse persuasum habeo, praesertim cum in codicibus infimae notae legantur. Alteram ex altera expressam esse si quis vel obiter inspexerit, non potest in oculos non incurrere, quarum utra antiquior sit, supervacaneum est examinare. Unde autem auctor Scotos sumpserit, id recte iam Düntzerus (Jahn. Jahrb. Suppl. 6 pag. 378) cognovit, qui contra Franckium(ex. crit. pag. 45) sat. XV, 112de conducendo loquitur iam rhetore Thule laudantem maiore cum probabilitate vv. sat. II, 159 161:arma quidem ultra Litora Iuburnae pro- movimus et modo captas Orcadas ac minima contentos nocte Britannos illius coniecturae ansam dedisse arbitratur. Inde Juvenalem in Britannia fuisse vitae auctor effecit, mihi autem ipsa ea verba ostendunt, eum vix umquam Britanniam vidisse, neque enim me audire memini, Britannorum noctes multo magis quam nostras aut Italorum contractas esse. Immo vereor, ne Britanniminima nocte contenti simillimi sint eis Hyperboraeis, de quibus Plin. H. N. II, 89 fabulatur. Nam etiam sub imperatoribus regiones septentrionales Romanis parum cognitas fuisse notum est, cf. Tac. Germ. c. 45 et Plut. de def. orac. c. 18 pag. 419 F., Juvenalis autem, si umquam in Britannia fuisset, talium de ea errorum fabellarumque socius non esset.

Sed eximium exilii Scotici indicium Hermannus in praef. ed. pag. VII inscrip- tione aliqua Aquini inventa suppeditari putavit. Legitur ea in Mommsenii In- scriptt. Regn. Neap. 4312 sic:

cereRi SACRVM d. iu NIVS JVVENALIS tRIb COH. I DELMATARVM IIVIR QVINO. FLAMEN DIVI VESPASIANI VOVIT DEDIOAVitqVE SVA PEO Miror equidem, quod ex quo tempore hic titulus notus est, tanta ei semper ab omnibus, qui de vita Juvenalis scripserunt, vis tribuitur atque auctoritas. Vehementer profecto ei in dialectica peccant. Nam quaecunque inde fiunt conclusiones, eae, cum proposita absint, disserendi elegantia carent. Quid enim? Verba si accurate inspicimus, quomodo poeta dicitur, cum flamen nominatur? An nemo umquam Aquini Juvenalis vocabatur nisi poeta Dec. Jun. Juvenalis? Praenomen in titulo deest. Quando scriptus sit, quis est qui affirmare velit? Ergo quid inde efficiamus de Juvenale poeta? Praeterea observandum est, ipsa illa verbatrib. coh. I 4