Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24 .

atque etiam per biennium illud, quo Nerva, optimus gravissimusque senex, regnum teneret, retentas fuisse scrinio. Id enim praecipue argumento mihi esse censeo: si sub Domitiani regno inchoatae maximamque partem perfectae fuissent satirae, Ju- venalis felicem illam Nervae aetatem non praetermisisset, quin eas ederet. Nunc quoniam Hermannum et Weberum refutare studui, unum habeo quod dicam. Quo minus testium consensus, quem Hermannus esse putavit, ad criminandum Domitia- num valet, eo magis valet silentium omnium Juvenali aequalium auctorum, ut cri- mine illo liberetur. Neque enim aut apud Tacitum in Agricola ullam invenimus exilii mentionem, id quod valde mirandum, praesertim si Juvenalis, ut idem Her- mannus iudicavit, in Britannia exulavit, aut Suetonius aut Plinius Secundus aut Quinctilianus aut Martialis quidquam de eo referunt. Nimirum quod Quinctilianus et Martialis silentium agunt, id fortasse pro mediocri documento habebitur, cum Domitiani eos studiosiores fuisse notum sit. Quamquam Martialis libri inde a nono defuncto Domitiano emissi sunt(v. Schneidewin proll. pag. III). In libro autem XII, qui imperante Traiano publicatus est, epigramma inest(18), in quo poeta cum in patriam suam se pervenisse Juvenali Romam scribit, de illa eius miseria verbum non facit; quam si Juvenalis perpessus erat, amici erat eum miserari. Suetonius vero et Plinius Secundus, quorum alter ex more plurimorum illius temporis historio- graphorum varias praecipue de Caesaribus narratiunculas tradere solet, alter tam acerbo odio Domitianum persequitur, ut in gratiarum actione sua Traiani lauda- tionem maxime carpendo Domitianum, quin etiam quaedam iuste ab eo facta in crimen vertendo effecerit(cf. Joh. Dierauer, Beiträge zu einer kritischen Gesch. Traj. Berl. 1868 excurs. pag. 213 sq.), verum tamen illi, si a Domitiano Juvenalis exilii poena affectus esset, non tacuissent.

Postremum hoc loco de exilio Scotico pauca disputanda sunt, quod duae vitae inter se simillimae V et VI contra ceteras vitas testantur. Id testimonium C. Fr. Hermanno perquam opportune obtingit, nam et in commentatione saepius laudata: de tpp. sat. sept. et in praef. ed. Juv. summo opere contendit, ut ei uni creden- dum esse demonstret. Ac primum quidem hic rursus mihi critica Hermanni ratio improbanda est. Nam cum in tanta vitarum discrepantia nullam praeferendam esse suo iure censeat, id peccavit, ut, prout in opinionem suam cadat, aliud aliunde nomen sumat et ex arbitrio suo hic vera illic falsa hic historiam illic coniecturam legi statuat. Ut in vita IV Domitiani nomen vere traditum esse vult, exilium Aegyptium non item. Contra vitas V et VI laudat, quibus exilium Scoticum tue- atur idemque vitam V vituperat, quod Traiani nomen affert. Cur tandem hic con- sensum testium, cui, ubi de Domitiano quaerit, tantum auctoritatis attribuit, plane neglexit? Duabus enim illis vitis exceptis Aegyptum omnes nominant testes. Deinde nescio an in voceScoti vestigia recentioris aetatis deprehendamus, cum quidem ante Claudianum semper Caledonios non Scotos nominatos esse notum sit(v. Kempf