Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23 .

illa Martialis epigrammata sprevit, id miror, quod ex hoc fortuito verbo vitae VI. fir- mum aliquod argumentum depromere voluit. Etenim ipsa ea vita, quae priorem satira- rum editionem significare videtur, tamen a Traiano fert Juvenalem urbe depulsum; quod testimonium Hermannus contempsit. Praeterea in vita V, quae quidem eadem fere est ac vita VI, claris verbis exstatquaedam carmina fecit. Vides, quam Hermannus certam rationem in adhibendis vitis non secutus sit, cum pro arbitrio suo alia repudiet, alia arripiat. Rectius certe Weberus egit, cui tamen non minus inpugnandum est. Is Justum Lipsium auctorem laudans J. l. pag. 227 ita exponit, Juvenalem occulte satiras composuisse compositasque non recitasse nisi coram amicissimo auditorio, sed a male- volo aliquo homine proditum suspectum esse redditum, unde effectum esset, ut Paride auctore a Domitiano urbe summoveretur. Ad eam opinionem quominus ego accedam, impediunt imprimis eadem illa Martialis testimonia, quippe quae extremis Domitiani temporibus poetam Romae versatum esse demonstrent. Deinde verisimile non est, ut eo tempore, quo declamationes, cum fere omnes principe ipso literas detestante graviora studia abiecissent, florere iam desierant, ut in tanta igitur tempo- rum acerbitate Juvenalis tam ancipitia poemata recitaret. Sin vero recitavit, sine dubio malevolo nullo admisso eis solis communicavit, quibus liceret confidere. Deni- que opinio vulgo recepta, qua Juvenalis extra primam satiram quascunque satiras primus liber contineat, eas sub Domitiani imperio conscripsisse creditur, mihi quidem non satis probatur. Nam cum e vocabulofacundi, quod est apud Martialem, eum ultimo Domitiani regno a Martiale pro declamatore etiamtum habitum esse cognos- camus, cumque ex taedio pristinorum studiorum insulsorumque poetarum Augusto mense recitantium, quod, posteaquam eo coepitdecurrere campo Per quem magnus eduos Auruncae flexit alumnus aperte confitetur, clarissime, opinor, appareat, eum in promulgandis satiris minime declamatorum more usum esse: iure meo ea in re coniecturae illi credere videor, quam scriptor vitae IV exprompsit, Juvenalem invehi in cineres Domitiani. Ei sententiae quid tandem obstat? Quod in nonnullis primi libri satiris(ut II, 29 33 aliasque, cf. Synnerberg pag. 59 sqq. et sat. III, cf. Synnerb. pag. 62 sqq.) res sub Domitiano gestae narrantur, ea in re nihil est, ut iam Domitiano regnante scriptas eas sumamus. Illas enim res etiam Nerva im- perante memoria tenebant homines. Neque refutatur ea sententia, quod in satiris illis indicia nulla reperiuntur, quae Domitiani imperium excedere eas arguant. Quam- quam id in satiras II et III tantum quadrat, quae plane eiusmodi indiciis carent, non item quadrat in satiras IV, V, VI, quae plures posterioris temporis notas ex- hibent. Cur non Nerva regnante ac recentissima iniquae tempestatis memoria scri- berentur? Multo profecto probabilius est transacta demum crudelissimi imperatoris aetate indignationem illam, quae antea nisi in intimo animi recessu aestuare non potuisset, vehementissime efferbuisse et cuncta tum vitia inaudita libertate castigasse, quam satiras illas splendidissimas carptim et occulte perfectas per multos annos,