— 22—
exilio satiras scriptas esse docet. Sed in ea re bene sentiebat repugnaturum sibi nonneminem. Et merito repugnatur. Nam Paris necatus est a. 83. Ergo Juv. iam ante eum annum relegatus per totum paene Domitiani imperium Roma abfuit, quod si verum est, non potuit tam viridis coloribus perversorum illius temporis morum imaginem in satiris 1—7 exprimere. Idcirco Hermannus se putare dixit„Domitia- num etiam post Paridis necem versibus lacessi potuisse, qui veterem sibi ignaviam opprobrarent.“ Fateor, sed si de vetere sua ignavia cogitaverit, Domitianus non potuit, quin opprobrio illo non tam Paridem, quam semet ipsum castigatum esse crederet. Mitigata autem illa poena, etsi per se naturae et ingenio illius tyranni neutiquam respondet, tamen placere nonnumquam potuit, cum de primoribus aliquem quocum ipsi nec res neque usus esset lacessitum videret, nam Suetonius Dom. cap. 8 refert, eum„scripta famosa vulgoque edita, quibus primores viri ac feminae nota- rentur, abolevisse non sine auctorum ignominia.“ Verum enim vero summis cruciati- bus dignum putabat, si quis contra semet ipsum aliquid commisisset. Quapropter si illis Juvenalis versibus suam reprehensionem inesse opinatus esset, haudquaquam „leve et ioculare delictum“ factum esse putavisset. Et alia hic quaestio patet. Quid de satira septima, in qua hodie fatales illi versus leguntur? quam Domitiano reg- nante scriptam non esse primo oculorum obtutu perspicitur. Quamquam non defuerunt, qui laudes illas temere ad eum conferrent. Velut Car. Schmidtius(D. Jun. Juv. sati- rarum delectus, Bielefeld 1835)„cavillatorie“ illic imperatorem laudari arbitratur; quod nulli umquam persuadebit. Quae cum ita sint, Hermannus et Weberus, utpote qui Schmidtii rationi ita adversarentur, ut eidem inter se dissentirent, aliam viam necesse erat inirent. Hermanno igitur I. l. pag. 4 illud vitae VII:„primo carmina edidit, quae postea inseruit...“ parum critice arripere placuit, ut exiguam illam paucorum versuum satiram iam Domitiano regnante publicatam eoque modo in Caesaris notitiam perlatam esse ostenderet. Id cum statuit, unum et non contem- nendum argumentum contrarium neglexit. Exstant enim in Martialis libro VII. duo epigrammata 24 et 91, quorum alterum arctam poetae cum Juvenale necessitu- dinem testatur, alterum scriptum est de Martialis agello, unde amico nuces satur- nalicias mittit. Hoc in carmine(91) facundum appellat Juvenalem, quae appellatio eis VV. DD, qui Juvenalem per Domitiani imperium declamatoriis tantum exercita- tionibus operam dedisse, nondum in satiris scribendis versatum esse iudicarent, rite semper testimonium suppeditavit. Nam novem priores Martialis libri intra annos 82 et 95(v. Schneidewin proll. in Mart. pag. III. et Friedländer de tpp. libr. Mart. pag. 10, qui septimum librum a 93 emissum esse demonstrat) conscripti extremis Domitiani annis in lucem editi sunt. Unde cum perspicue intellegamus Juvenalem Domitiano regnante Roma non abfuisse et rationem haud abstrusam contra exilii poenam ab illo irrogatam ducamus, tum nullam iam illo tempore a Juvenale satiram publici iuris factam fuisse pro certo collegimus. Magis vero quam quod Hermannus


