— 21—
Apollinarem et scholia. Quae hoc loco referuntur, ea ex Malala descripta sunt, sed sunt adeo confusa, ut tanti non sit de eis anquirere. Quod Pentapolis exilii locus fuisse fertur, id nullam mihi dubitationem inicit. Nam sin minus ex iis quae aetatem tulerunt vitis, at ex deperdita aliqua haec notitia hausta est. Perfacile enim factum esse potest, ut vitae a tot librariis temptatae innumerae antiquis temporibus variationes exstarent, quarum paucissima pars ad nos perveniret. Ex eiusmodi igitur vita variata nunc deperdita, in qua Pentapoli Juvenalis exulasse narrabatur, nescio an Suidas(vel Malalas) nomen illud in lexicon suum receperit. Sed de loco exilii hic fusius disceptare non magis supervacaneum quam longum est. Neque enim est, cur coniecturas grammaticorum necessario curiosiorum cure- mus. Attamen quo magis quam illae coniecturae verae non sint perspiciatur, de exilii qui feruntur auctoribus quaedam disputabo.
De auctore exilii haud minor vitarum quam ceteris in rebus dissensio est. Pleraeque sane Caesaris nomen prorsus reticent; quae autem afferunt, de Nerone Domitiano Traiano dissentiunt. Quare valde profecto mirandum, quod C. Fr. Her- mannus, qui a Domitiano Juvenalem relegatum esse vult, ad testium consensum semper recurrit, quem nemo non videt ea in re non magis quam in ceteris exstare. Vitae enim I, III, V(in cod. Bodleiano) nullum nomen tradiderunt; Nero nomi- natur in vita VII et in schol. ad. VII, 92, Domitiani nomen occurrit in vitis II, IV, VIII(Rühliana) et in schol. ad I, 1. et apud Suidam. S. v. Iougeval*εοs. Sola quae restat vita VI Traianum nominat, cuius imperatoris nomen praeterea inve- nimus in scholio quodam deterioris generis, quod exhibet cod. bibl. reg. Britannicae 15 B. XVIII(olim Bongarsianus) et in ea vita quae ad cetera vitae V respondens, testis est Achaintre, in cod. Mediolanensi 112— 353 legitur.
Ac de Nerone nihil disputare satius erit; quo imperante Juv. per aetatem fere puerilem satiras scribere nondum potuit. Domitiano autem duo gravissimae auctoritatis viri, C. Fr. Hermannus de sat. sept. tpp. et G. E. Weberus in adno- tationibus ad translationem Germanicam satt. Juv. exilium imputaverunt. Neque tamen principi illi patronus defuit. G. enim Teuffelius(Jahn, Jahrb. 15. Jahrg. 43 Bd. pag. 109 sqd.) unicuique caussae ab Hermanno prolatae apposite impugnavit. Cuius rationes cum lubenter ego amplectar, tum alias puto mihi in promptu esse, quibus momenti aliquantulum inesse facile largiaris. Teuffelius pag. 111 his caussis Domitiano exilium abrogavit. Primum enim levis mitisque poena minime est saevis- simi illius imperatoris. Deinde in eo offensio est, quod Juvenalis ex exilio rever- sus nusquam de eo loquitur, ne in prima quidem satira, qua periculosum satiras scribendi negotium exponitur, quam sub Traiano scriptam esse constat(cf. Synner- berg. I. l. pag. 83 sqq.). Tum Teuffelius miratur, cur poeta ab ipso Domitiano, pos- teaquam Paridem occidit(v. schol, ad VI, 87) non sit revocatus. Quem ad scru- pulum removendum Hermannus 1. 1. pag. 14 laudaverat schol. ad I, 1, quod in


