Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

manifesto ex sat. XV elucebat, militari aliquo munere functum esse sine moroso ullo scrupulo ex sat. XVI collegi poterat. Quid? haec a vetere aliquo grammatico nonne ita conciliari potuerunt, ut Juvenalem in Aegypto militasse diceret? Id vero ubi primum factum est, latissimus coniectandi campus coniectoribus patebat. Cur? quomodo? quando in Aegypto militavit? Eiusmodi quaesitis respondendum erat. Quodsi exulem sub specie militiolae in Aegyptum eum missum esse responderunt, id ea de causa factum est, quod tantam quantam in satiris Juvenalis praestitisset licentiam atque audaciam impunitam a crudelissimis imperatoribus latam non esse sibi persuadebant.

Omnia nunc ea scholia, quibus Juvenalis mentio fit, enumeravi. False enim Francke ex. crit. pag. 55 et in schol. ad sat. XVI, 13 de eo aliquid referri ar- bitratus est. Legitur ibi:

BARDAICVS IVDEX. D. H. qui quasi inter illos milites militavit habentibus stationem apud Bardos.

Plerique eis verbis plures corruptelas inesse contenderunt. Atque Francke hanc eorum formam restituit:qui Ouasi inter alios milites militavit habens ibi sta- tionem apud Bardos. Et de Juvenale putat sermonem esse; quod quomodo hoc loco fieri possit ego non possum intellegere. Quid Bardaico iudici cum Juvenale? An ipse Juvenalis Bardaicus iudex nominatur? Immo nec satirae nec scholii verba interpretes recte intellexerunt. Nam in satira coniungendum estBardaicus cum calceus. Bardaicus calceus tegmen pedum est, quo milites induebantur. Hoc autem loco res denotans pro persona denotata dicitur. Bardaicus igitur calceus idem est quodunus ex militibus, centurio videlicet, ut in alio ad ipsa illa verba scholio infra explicatur:BARDAICVS centurio. Eadem explicatio in verbis in- estqui quasi inter illos milites militavit, nam pro qut quasi inter legendum est guisquis inter, irgend einer, welcher. Quae autem sequunturhabentibus sta- tionem apud Bardos non coniungenda sunt cum eis, quae antecedunt, sed novam glossam, cuius lemma excidit DATVR, exhibent aliamque praebent vocisBardai- cus explicationem. Qui ea scripsit, is voceBardaicus adiudex, non adcal- ceus relata poetam milites in Bardorum finibus militantes finxisse putavit. Itaque duo inter se diversissima scholia hoc loco, ut saepius factum est, in unum con- fluxerunt. De Juvenale nihil ibi traditur, atque si ab Apollinari Sidonio, vitis, quattuor quae attuli scholiis discesseris, nusquam alibi de eo quidquam traditur, nisi forte apud Suidam s. v. Ioußevd*αο. Legitur ibi: Iougerde⁵αο οανπτκνςι Pνααεος. 0UrO v&rt XOαννο˙ απέις ορι☚ααμν. 0 d oOuετιαε εέ†ρεέμι ꝙτν 6 XOTN αοροι u0O ν 10 1erO*πα⁴ϑeοειν, ze, oOd 605Oε&O drO 170 Surehurou z2Ar Louerανέον roð οινντον. OGrες αιέις εeεα.φας ν Ouev⁴νιον εν IIevrard!et&rt r Aiunp, 10 Ss dεοτεινν ποταα xεειινρvεες Avrοeνέααν, d zridas Oiroy zal JourO LEH u r02⁸ 6rer releura. Quid ego hic de epitomatore illo loquar? in quem idem cadit quod in