Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

eo iniuncta esse. Atqui ad hunc versum sub lemmate CALVO aliud scholion ex- stat, nam ea verba, quae attuli, excipiuntur hisce:

C4LVO. nam et Suetonius refert(Dom. 18) quia calvus fuit. ultimum vero ideo dicit, quia cum Vespdsianus et Titus et Domicianus Flavia ex gente fuerint, Domicianus ultimus eorum et dissimillimus imperavit. meminit hoe Valerius Mar- kialis in epigrammate(et) his versibus finit:Flavia gens, quantum tibi tertius abstulit heres. pene fuit tanti non habuisse deos. Flaviae gentis ultimum Domici- anum diecit. hoc enim ordine regnaverunt Nero Vespasianus Titus Domicianus.

Praetermisso exilio in hoc scholio plane eadem referri vides, quae in antece- dente. Quam ob rem quaecunque sub lemmate parum videlicet accommodato VLTIMVS leguntur, ea tamquam posterius apposita reicio. Remota enim illa de exilio nota, quae moleste intercedit at quid lubentius librarios censes vetustissimis scholiis intulisse, quam gratam illam de exilio notitiam! verum nota illa remota cetera ex eo scholio, quod sub lemmate CALVO legitur, repetita sunt. Sed ne hoc quidem scholion totum unius auctoris est. Quae in fine eius exstantFlaviae gentis ultimum Domicianum dicit. hoc enim ordine regnaverunt Nero Vespasianus Titus Domici- anus, cum quod antea dictum est languide repetant, et ipsa pro alieno addita- mento habenda sunt. Itaque ea potissimum, quae ad sat. VII, 37 adnotata relicta sunt, quae sit scholiorum varietas et farrago perspicue illustrant. Oasa, i. e. Oasis ex schol. I, 1 originem ducit.

Praeterea duo inveniuntur scholia ad sat. VII, 92 et ad sat. XV, 27. In schol. ad. sat. VII, 92 cum verbaNeronem significat, qui scaenicis ob turpem libidinem haec petentibus praestabat claudicante pede sequuntur:propter hune ver- sum missus est in ewilio a CGlaudio Nerone, confestim iunioris manus vestigia animadvertuntur. Nam qui scripsitmissus est in exilio a Claudio Nerone is sine dubio priorem scholii partem sub oculis habuit, non enim Neronem exilii auctorem fuisse scripsisset, nisi antecedentibusNeronem significat corruptus fuisset.

Jam non longa disputatione opus est de schol. XV, 27. Eadem enim res est. In Aegypto militem tenuisse ideo Iuvenalis dicitur, quia scriptum in vitis erat eum ad praefecturam cohortis in Aegyptum missum esse. Scholion autem hoc est:

NOS MIRANDA. de se dicit Juvenalis quia in Aeyypto militem tenuit et ea promittit se relaturum, quae ipse vidit.

Aut totam adnotationem aut certe verbaquia tenuit recentioris aetatis esse crediderim. Ceterum de exilio ex hoc scholio nihil efficitur. Qua de caussa nescio an alia etiam coniectura expromi possit; quam silentio non praetermittendam esse duco. Qua enim est brevitate simplicitateque, hoc scholion antiquum magis quam recentius esse videtur. Atque est fortasse et eis scholiis, quae commemorayvi, et ipsis vitis antiquius. Quod si ita se habeat, haec utique vetustissima de poeta nota ipsa illius de exilio fabulae fons esse possit. Nam in Aegypto Juvenalem fuisse