Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Nam civitas Oasis sine dubio eadem est, quae magna Oasis vulgo vocabatur, vel ea fere Aegypti regio, ubi ad Nilum sita est urbs Tentyra. Nemo igitur erit, quin cur Oasis vocetur intellegat. In satira enim XV Tentyritarum et Ombitarum pugna describitur, quae cum spectante Juvenale id enim ex sat. XV, 45quantum ipse notavi collegebatur Tentyris commissa esse putaretur, nihil facilius fieri potuit, quam ut, qui Aegypti regiones accuratius pernosceret, poetam in Oasim civitatem missum esse statueret. Definit igitur scholiasta id quod in vita inveneratextremam Aegypti partem. Contra si Oasis vitis ipsis vetustior esset, valde profecto miran- dum esset, cur non in hanc vel illam vitam irrepsisset. Quid? quod perversissime scholiasta Juvenalem a Domitiano expulsum in exilio satiras scripsisse dicit. Mar- tialis enim testis est, eum Traiano regnante Romae fuisse(v. pag. 22 sq.).

Alterum scholion exstat ad sat. IV, 37:

VLIIM VS. hoc convicium in El. Domitianum, Lüti fratrem, Vespasiani filium iactat, qui calvus fuit propterea quod Juvenalis sub specie honoris relegatus est ad cohortis curam in Aegupto Hoasa, ubi mortuus est. ultimum dutem Neronem dicit quia illo Caesarum origo defecit.

Dubium non est, quin verbapropterea quod mortuus est a posteriore manu huic scholio insuta sint. Id eo comprobatur testimonio, quod, si verba ista omnino e scholio excideris, tota sententia multo melius procedit. Vide, quaeso: hoc convicium in Fl. Domitianum iactat, qui calvus fuit. ultimum autem Neronem dixit quia... Illa verba si intercedunt, haud levis fit sententiarum nexus per- turbatio; atque adeo merae eveniunt ineptiae. Sive enim legis cum Pithoeo, qui tamen false coniecisse videtur:propter quod, pronomenquod relative ad convi- cium respicit, quasi propter illos quartae satirae versus Juvenalis relegatus sit, quod nullus sanae mentis homo credere potuit, minime is, qui in exilio eum mor- tuum esse putaret; sive vulgatam retines:propterea quod, statuas necesse est et quartam et ceteras satiras post satiram septimam, cuius fatales illi versus principis invidiam et exilium ei conflavissent, in exilio a poeta scriptas esse. Utramcumque praetuleris lectionem, deprehendes interpolatorem temerarium atque credulum. Adde quod vocabulumJuvenalis plane est supervacaneum et quod prorsus eadem verba redeunt, quae in vita IV inveniuntursub specie honoris: intelleges totam illam glossam a librario aliquo posterioris aetatis, qui scientia sua laetus novi aliquid inferre averet, consultis vitis, maxime fortasse vita IV, temere et parum critice

nomine Helviorum commutasse, quam gentem Celticam Galliae provinciae esse scimus(Caes. B. G. VII, 7,5). Librarius autem aliquis, qui illo loco legebat petere a Juvenale Umbricium, ut ipsum ad Helvinam Cererem converteret, quique putabat illis verbis locum quemdam in Helviorum finibus situm significari, facile illam Juv. patriam esse coniecit. Verba autempropter corporis magnitudinem fortasse ex schol. VIII, 251 sumpsit, ubi Galliqui ut saepius antiquitus(cf. X, 282; XI, 112) a Germanis non discernunturgrandi statura dicuntur esse.