Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

scholia, quae codd. P. et S. exhiberent, non eiusdem omnia aut auctoris aut aetatis esse demonstravi(v. supra pag. 6 sq.). Nam vel plurima ea tum demum orta esse docui, posteaquam et lectio et interpretatio satirarum a multis agitari coepta esset saec. IV. et V. Tum autem vita iam ante id tempus Suetonii libro assuta cunctis grammaticis praesto erat. Inde igitur sumptae notae quaedam de Juv. vita scholi- orum corpori passim inseri potuerunt. Quod ut minus mirum videatur, iure meo hic afferre posse videor, quae Pithoeus ad editionem suam 1585 de natura ac specie scholiorum suorum praefatus est:Ego vero, inquit,quod ceteris fere veterum gram- maticorum glossis et commentariis, idem et huic nostro accidisse video, ut ex vari- orum diversae ut aetatis ita eruditionis interpretum notis conflatum instar et ipsum satirae esset. quin et in antiquo exemplari saepe me ab initio ex marginum diversitate interpretationum quoque diversitatem notasse memini. Quae cum ita sint, in quibus scholiis de exilio quid dicitur, ea non e vetustissimorum numero esse statuamus neve ad vitam referre dubitemus. Sunt autem haec: schol. ad sat. I. 1; schol. ad sat. IV, 38; schol. ad sat. VII, 92; schol. ad sat. XV, 27. Schol. ad sat. I, 1 hoc est:

SEMPEER EGO. Juvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt. ea tempora Domitiani tyranni, quibus etiam ipse viæit eo duod in aula ipsius plus striones quam bonae vitae homines possent, graviter carpsit. Hos autem libros in exilium missus ad civitatem ultimam Aegyupti Hoasim ab pso Domitiano scripsit. Ideo autem in ewilium missus est, quia diæit versum illumquod non dant proceres dabit striou. nune autem hoc inducit per figuras quasi carptus sit a miseris poetis qui nil nowum sed omnibus notas fabulas reci- karent et dicit magis ideo satiram se scribere, ut possit mores illius temporis de- monstrando notare.

Principale scholion praemisso lemmate SEMPER EGO a verbis, ni fallor, or- ditum esthoc inducit per figuras. Ita pronomenhoc, quod nunc nimio spatio a lemmate seiungitur, multo est aptius. Quae antecedunt, ea aliena manu postea adscripta esse mihi persuadeo. Nam sunt partim ita futilia, ut omnem recentiorum grammaticorum insulsitatem prodant), partim illa quidem novi aliquid tradunt, Ssed ea ipsa re vitis iuniora esse arguuntur. Oasis cur nominetur quaeri non potest.

*) VerbaJuvenalem magnitudinem librarii alicuius, non veteris scholiastae esse etiam E. Matthiasde scholiis Juvenalianis pag. 9 affirmat, qui ibid. nitidam quamdam de verborum eorum origine opinionem deprompsit, quam ego mihi vehementer arridere fateor. Scribit enim Matth.:ea(quae prima sunt in schol.) ex sat. III versu 321 facta esse arbitror. Ibi enim Um- bricium poeta ita sibi dicentem inducit:quotiens te Roma... tuo reddet Aquino Me quoque.... Scholiasta autem apposuit:Apud Aquinum colunt numina earum dearum, quas colunt in Gallis. Idemque fere Valla ex Probo affert, qui dicit:locus in Gallia qui sic appellatur, ut ait Probus. Apparet igitur scholiastam epitheton illud CererisHelvina, cuius de etymologia dubitatur, cum

3 3