Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

erraverit, cum nonnemo virorum doctorum et eorum quidem, quos modo laudavi, comprobaverit, tum quaecunque usque adhuc a me disputata sunt ostendunt, ut. non iam refutato eo opus sit. Atque ad summam manifestum iam et confessum esse credo, vitam I pro communi omnium fonte habendam esse(v. pag. 5). Quae quomodo orta sit cum quamlibet quaestionem versatus confirmaverim et sanxerim, fore spero, ut nihil admodum auctoritatis neque ipsi vitae Pseudo- suetonianae nec ceteris vitis ex ea ductis tribuendum esse concedatur.

Quid igitur de exilio? Licetne diffidere? Enimvero licet. Quodcunque enim de exilio narratur haud secus ac reliqua vita in coniecturis positum est. Atqui hoc unum maxime est tenendum, exilii nusquam nisi in vitis et quattuor scholiorum locis mentionem fieri. At exstant apud Apollinarem Sidonium IX 272 pauci versus, in quibus nullo nomine allato deexule histrionis quodam sermo est, quem esse Juvenalem inter VV. DD. constat. De eo loco necesse est breviter: disputem. Legitur apud Sidonium IX, 272:

Non qui tempore Caesaris secundi Aeterno incoluit reatu,

Nec qui consimili deinde casu

Ad vulgi tenuem strepentis auram Irati fuit histrionis exul.

De Juvenale eo loco Sidonium cogitasse haud satis certum est. Ego nonnihil me offendi fateor, quod Juv. histrionis exul fuisse diciturad vulgi tenuem strepentis auram. Plures eorum verborum explicationes cogitari possunt. Vis enim praepositionisad diversissimo modo intellegi, participiumstrepentis aut ad vulgi aut adhistrionis referri potest; voxauram cum idem quodfavor(cf. aura popularis) significat, tum eo quo vocabulumsusurrus sensu explicatur. Sed ut longum ita supervacaneum est omnes quae fingi possunt explicationes hic- enumerare, quarum alia alium efficit sensum. Attamen satis mihi eorum opinio placet, qui Juvenalem hic designatum esse affirmant. Verba autem illa sic Germanice transferenda esse censeo, welcher(auf hin) wegen(de praepositionead ita usurpata v. Hand Tursell. I pag. 97) der armseligen Gunst des lärmenden Volkes... ut is quem fuisse ferant satirarum successus(cf. quae in vitis sunttantoque successu auditus est) hic significetur. Quid ergo? Synner- bergio me assentire oportet, qui l. l. pag. 44 hunc Apollinaris locum argumento esse contendat, cur famam de relegato poeta antiquissimam dicere liceat? Minime. Nam Apollinaris Sidonius mortuus est a. 484. p. Chr.; illo autem tempore cum vitae iamdiu exstarent tum fabula illa de Juvenalis exilio adeo sine dubio per- vulgata erat, ut praesertim qui rhetoricas velut Apollinaris et doctas in scribendo ampullas captaret cognitam eam habere posset.

Pergo ad scholia; quorum ratio fere eadem est, quae illius Apollinaris loci. Fac enim recorderis, quae supra a me disputata sunt de scholiis. Ipsa vetustissima