Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

scriptis... venit Juvenalis in suspicionem ac statim per honorem militiolae quamquam octogenarius urbe summotus... verum intra brevissimum tempus 9ες ας adscribitur divorum choro revertiturque Juvenalis, qui tandem ad Nervae et Traiani principatum supervivens...(Quid? extremis Domitiani annis nam a Domitiano Juv. relegatum esse vitae auctor credidit is octo- genarius fuit, qui Nerone regnante natus erat? A primo Neronis dominationis anno(54 p. Chr.) si ad extremum Domitiani regnum quot sint anni numeras, non amplius 42 anni efficiuntur. Quodsi idem auctor poetam mox illum quidem revertisse, sed ad Nervae tantum et Traiani principatum supervixisse fabuletur, dubium non est, quin Juv. aetatis suae anno quadragesimo quarto obierit. Aliter res se habeat, si verbatemporibus Claudii Neronis non ad vocabulumoriundus referas coniungasque cum iis, quae sequunturad mediam fere aetatem. Tum vero eadem fere quae in vita I sententia oritur. Sed hac interpretatione vide ne ille homo iusto scitior ac prudentior fingatur. Nam inter ea, quae in vita I continua serie legunturincertum filius an alumnus ad mediam fere aetatem... tota illa enuntiatioex Aquinio Volscorum oppido oriundus temporibus Claudii Neronis ita interponitur, ut arcto vinculo contineri videatur. Quam ob rem critica illorum hominum facultate desperata non dubito etiam hoc loco securitatem auctoris ac dementiam agnoscere. Erat enim ei, cum de extrema Juvenalis vita alia ac vita I referret et a Domitiano eum urbe pulsum esse statueret, delendum illud quod in vita I temere positum eratquamquam octogenarius. Quod cum retinuit, omnia turbavit. Duo autem haec verba sane non sunt eiusdem, cuius reliqua vita, sed eadem effecerunt, ut tam multa et tam varia de morte Juvenalis excogitarentur. Talia autem cur non sint ab eo qui primam vitam conscripserit tradita, caussa facillime cogitatur. Nimirum ille, quot annos complevisset et, quomodo obiisset poeta, ex satiris eius collegere non potuit.

His disputatis hanc doceo vitae condicionem esse. Duo eius fabricatores fuisse censeo; quorum prior tradidit, quidquid ex satiris collegendi divinandique arte invenerat; alter vitam sic compositam ita supplevit, ut ex ipsius vitae inter- pretatione quae nescire se pigeret adiceret. Ceterum de singulis singularum vitarum discrepantiis meum non est hic fusius disceptare. Unum hoc monebo, ea quae in extrema vita III leganturperiit anno aetatis suae altero et octuagesimo optime explicari, si non sine notitia vitae II scripta ea esse statuamus. Juvenalis enim si octogenarius paullo ante Domitianumdivorum choro adscriptum relegatus est(96 p. Chr.) reversusque ad Nervae et Traiani principatum(98 p. Chr.) supervixit, mortuus est octogesimum alterum aetatis annum agens. Id apparet e vita II facillime effici potuisse; quam ex vita I expressam ac dilatatam esse mecum consentientes affirmaverunt Francke ex. critic. pag. 17; C. Fr. Hermannus de sat. sept. tpp. pag. 8; Synnerbergius I. I. pag. 14; unus, quod sciam, Pinzgerus (Neue Jahrb. f. Phil. u. Päd. 1835 pag. 203) negavit. Qui quam vehementer