Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

ferens audaci additamento mancam vitam suppleret. In dubio autem relinquo, num extremi vitae additamenti idem, qui verborumquamqam octogenarius auctor sit. Verba illaa scriptore pro suis ipsius ratiociniis temere posita esse etiam Synnerbergius, de temporibus vitae carminumque D. J. Juvenalis rite constituendis. Helsingf. 1866 pag. 24 et Val. Francke ex crit. pag. 94octo- genarium tum fuisse poetam, quum in exilium mitteretur, potuit grammaticus conclusione aliqua et coniectura efficere concedunt. Neque tamen ego ea quae volunt illi ratiocinia fuisse censeo. Mihi quidem videtur is, qui verba- quamquam octog. vitae textui infersit, laudes illas, a quibus satira septima orditur, probe ad Traianum contulisse, non item probe censuisse epigramma illud olim in Paridem, Neronis pantomimum, factum esse, quod quidem ad Domitiani Paridem pertinet. Paris autem ille inde ab anno 56 p. Chr. usque ad a. 67 p. Chr. (cf. Tac. Ann. XIII, 19 22) apud Neronem potentissimus fuit. Ut igitur vitae interpolator laudibus illis ad Traianum relatis cum satiram VII tum relegationem Juv. in annum fere 102 p. Chr. posuerit, exiguam autem in Neronis Paridem satiram anno 62 scriptam esse putaverit, quo anno Nero Octavia uxore depulsa- êet Burro interfecto in Tigellinum(v. sat. I, 55) summam auctoritatem trans- fundere coepit et festos illos in theatro dies egit: inde ab anno 62 usque ad annum 102 calculis subtiliter subductis 40 annos effecit et quoniam in vitae exordio legebat usque ad mediam fere aetatem Juvenalem declamasse, non potuit quin a. 62 eum 40 annos natum fuisse crederet. Adiectis autem his 40 annis ad 40 eos annos, qui temporis spatio inde a 62 usque ad 102 efficiuntur, aetatis anni 80 putantur. Atque ita constituta aetas effecit, ut vel ab eodem vel ab alio ratiocinatore verba praeterea adiungerenturverum periits. Egregie mehercle hoc erat computatum, neque tamen ei probabatur, qui in codice Vossii hanc vitam expressit. Is enim, cum, quam ultima verba rationi non convenirent, intellexisset, eum in modum quod ille peccaverat correxit, ut vitium vitio vitaret. Nam proverum intra brevissimum tempus angore ac taedio periit scripsit:verum intra brevissimum tempus ε αἀirds adscribitur divorum choro revertiturque Juvenalis Romam, qui tandem ad Nervae et Traiani principatum supervivens senio et taedio vitae confectus properantem spiritum cum tussi exspuit. Recte igitur ille quidem perspexit peregrinam Juv. in exilio mortem propter satiras 8 16 statui non posse; sed cum Nerone imperante eum natum esse iudicat et Domitiani, cuius ipsum nomen affert, non Neronis Paridem intellegit, in alium incidit errorem. Nam reputa, quaeso, quomodo congruant: Junius Juvenalis... oriundus temporibus Claudii Neronis ad mediam fere aetatem declamavit... deinde ad poetices se applicavit et postquam diu tacuit incepit: semper... dehinc paucorum versuum satira non absurde in Paridem Domitiani pantomimum... composita.. tamen diu ne modico quidem auditorio quicquam committere est ausus. mox auditus est... ut inferciret novis