— 91—
locupletis incertum filius an alumnus. Libertinorum ordinis Juvenalem fuisse collegitur ex sat. I, 99:„agnitus accipies, iubet a praecone vocari Ipsos Tro- iugenas; nam vexant limen et ipsi Nobiscum.“ His verbis cum Troiugenis Juvenalis semet ipse opponat, vitae auctor libertinum eum fuisse statuit. Sed utrum patre an altore libertino usus esset, propterea in dubio reliquit, quod ex aliis satirarum locis intellexerat minime eum libertis libertinoque ordini favere. Nam et ipse quoque sine dubio viderat omnia ea, quae sat. III 58 sqq. de Graecis nefariis disputentur, ad libertinos Graecos pertinere. Praeterea autem ante oculos ei versabantur loci fortasse hi: sat. II, 58:„notum est, cur solo tabulas compleverit hister Liberto;“ sat. V, 28:„inter vos quotiens libertorumque cohortem Pugna;“ sat. VII, 43:„scit dare libertos extrema in parte sedentis Ordinis,“ quibus locis omnibus haud honorificam libertinorum mentionem fieri intellexit. Ea igitur ratiocinatione dubius factus, num poeta tanto quanto filius necessitudinis vinculo cum libertino aliquo coniunctus fuisset, verba scripsit: incertum filius an alumnus. Quod autem locupletis libertini filium aut alumnum eum fuisse dicitur, id, ut recte iam Düntzerus invenit, cum omnibus iis quae sat. XI de se dicit poeta, tum maxime versu nititur eiusdem satirae XI, 65: „De Tiburtino veniet pinguissimus agro Haedulus.“ Quae ibi commemoratur poetae villa Tiburtina, eam a libertino sive patre sive altore per heredium ad Juvenalem pervenisse vitae scriptor persuasum habuit.
Ad mediam fere aetatem declamavit. Haec ex sola prima satira collecta sunt, quippe quae aperte declararet poetam admodum diu declamatorum scholas frequen- tasse. Ceterum Teuffelio Jahrb. für Philol. u. Päd. Bd. 43 pag. 107 assentiendum est, qui„mediam aetatem“ non idem esse vult ac„mediam vitam“.
Animi magis caussa, quam quod scholae se aut foro praepararet. Ea auctor posuit, quia nullis satirarum locis Juvenalis se rhetorem fuisse ostendit et rhe- toribus aliisque eius generis hominibus satira praecipue VII vehementer illudit. Sed ieiuna est quaestio de eorum verborum origine, quae amplificationis tantum et ornamenti caussa perfacile addi potuerint; quam missam faciamus. Difficile autem videtur iudicare, unde exilium eiusque caussam grammaticus excogitaverit. Atque ego non eum me fingam, qui demum veram et solidam narratiunculae originem invenerim. Id enim ago, ut labefactata vitae auctoritate omnique defendendae eius occasione praecisa omnia quae ibi narrantur ea esse demonstrem, quae qualibuscunque coniecturis excogitari potuerint. Sed plane velle eandem coniectandi rationem invenire, qua homo in confingenda illa fabula usus sit, haec esset arrogantia. Cogitatio enim quis nescit quam artificiosa saepe, quam mira et vere infinita fuerit in illis, qui, dummodo miracula et res singulares captarent, veri neglegentissimi esse solerent? Quare non, si quis exilium fallaciter a grammaticis commentum esse putaverit, idcirco temeritas ei exprobranda est.
2


