Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Esset enim id mendacium, ut vicina tantum et finitima exempla proferam, prorsus consimile ei, quod struxerunt in vita Persii de sat. eius I, 121:auriculas quis non habet(Mida rex habet), neque ab illis nugis dissonum esset, quibus On. Naevio poetae multa et molesta cum Metellis negotia fuisse excogitaverunt adeo versiculos duos fabricati. Juvenalem vero in crudeli et superba quae tum exerceretur dominatione haud impune tantam in satiris libertatem fortitudinemque praestitisse proclivis erat suspicio. Nam etiam illi quanta tum temporum tristitia fuisset didicerant et multa inde ab Augusto, qui primus specie legis Corneliae laesae maiestatiscognitionem de famosis libellis tractavit commotus Cassii Severi libidine(Tac. Ann. I, 72 cf. IV, 21) memoria tenebant expulsorum hominum literatorum exempla. Quid? quod pariter ac nos tales locos cognitos habebant, qualis est Suetonii Dom. cap. 8:scripta famosa vulgoque edita, quibus primores viri ac feminae notabantur, abolevit(sc. Domitianus) non sine auctorum ignominia. Itaque facillime eorum aliquis perduci potuit, ut omni scrupulo omisso lepidam illam libertatis et audaciae poenam ex ingenio suo comminisceretur. Atque etiam illud factum esse potest, ut de poeta nescio quo satirico ex urbe ab imperatore summoto vagus rumor ad illius temporis homines perveniret, quem perverse illi Juvenalem intellegerent. Velut F. V. Fritzsche de scriptoribus satiricis spec. IV(in ind. lectt. Acad. Rostock.) pag. 4 adnotat: vereor ne in eorum numero, qui poenas dederunt, Turnus fuerit. Id alii viderint; sed quod Turno aliive poetae satirico acciderat, id incerta fama Juvenali accidisse putari potuit. Verum talibus coniecturis neglectis quam viam iniimus ea insistamus, si forte ex satiris qualicunque modo narratiuncula illa derivari possit. Juvenalis sat. I, 150 hominem aliquem sibi obicientem fingit: unde Ingenium par materiae? unde illa priorum Scribendi quodcunque animo flagrante liberet Simplicitas? Ad quod ille:quid refert, dictis ignoscat Mucius annon? Tum alter: quid vero, inquit, si quando potentem quemquam ipsius principis gratia fruentem carpseris? Tum Juvenalis, quamquam primo et illorum simultatem neglecturum sese simulat, tamen gravissimis alterius caussis, quibus divites potentesque castigare vetaretur, cognitis in fine satirae prius suum consilium eum in modum mutat, ut dicat:experiar quid concedatur in illos, Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina. Haec cum sciolus ille grammaticus qui vitam composuit legisset, cognoscere cupivit, quomodo experientia ista Juvenali evenisset. Jam cum ex sat. XV in Aegypto eum aliquando fuisse intellexisset, illuc exulatum eum ivisse exploratum habuit et eam quidem ob caussam, quod exspectatione minus in mortuos ei concessum fuisset. Pro certo igitur statuit hoc illove Juvenalis satirarum loco potentem aliquem et eum potentissimum omnium, imperatorem ipsum, offensum esse. Qui quisnam fuisset nondum curavit; unum illud quaesivit, ubi talis in satiris locus exstaret, quo imperator offendi potuisset. Ac profecto tanta cum probabilitate nullum invenire potuit, quanta versiculos illos,