Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

Exstincto caliginoso Frontonis lumine cum maior atque expeditior gramma- ticorum studiorum campus pateret saec. IV maximeque V(ob oculos versentur Ael. Donatus, Helenius Acro, Servius) ad Juvenalem quoque operam transferre coeperunt. Tum scholia puto eam quam in codd. P. et S. hodie praebent formam nacta esse et ambitum. Adiciebantur enim ubi nihil vetustissimus ille interpres adnotaverat recentes, aliae, si qua res non conveniebat, et rerum et verborum explicationes. Eam enim rationem invenisse mihi videor, qua diiudicari possit crebritas varietasque earum explicationum, quae eodem lemmate nunc in scholiis exstant, sive colligatae inter se sunt particulis aut aut, vel vel, sive nudam nuda excipit nota, sive diversissima, ut fit, permixta et confusa leguntur. Praeterea de personis, de rebus et moribus priscis addebatur quidquid ex litera- torum hominum, imprimis Suetonii, commentariis, ex actis diurnis, ex edictis imperialibus, ex aliis fontibus hauriri poterat. Postremo cum in Suetonii libro eêt vita tum legeretur, fieri facile potuit, ut inde sumpta, si occasio tulisset, de Juvenale ipso huc illuc quaedam iniungerentur. Postea vero quam de vita Juvenalis certis scholiorum locis illa legebantur, usu venit, ut iis libris mss. qui scholiis instructi essent, ipsa vita iam non apponeretur; at adiungi solebat, variata interdum et interpolata iis, qui omissis scholiis nudum exhibebant textum. Eiusmodi, ni fallor, ille liber fuit, quem Nicaeus pro arbitrio suo recensuit; licet vita exornatus fuerit, scholiis non item. Saeculo autem IX Cornutus tale exemplum a Nicaeo emendatum vel potius mendatum ineptissimis suis adnotationibus in- struxit. En cur vita in iis tantum codd. inveniatur, qui si non omnibus scholiis careant, scholia praebeant Cornutiana. Atqui duobus illis et textus et scholiorum generibus ita evenit, ut sana textus recensio una cum veteribus scholiis ut Jahnii hoc monentis verbis utarincertum quo casu situ oppressa fere et neglecta iaceret, altera per medium aevum una in hominum manibus versaretur pari modo ac scholia, quae a Cornuto profecta essent. Unum illum codicem quo Valla usus est ipsum quoque merae textus scholiorumque speciei affinem verisimile est diutius in hominum manibus versatum et non ita sera aetate amplificatum esse et auctum. Velut ei vita ex Suetonio deprompta adiuncta est; itemque postea Pithoeano accidit. Enimvero caussa adscribendae vitae aderat. Nam fecundissimus ille Suetonii liber, qua erat opportunitate, excerptus mature admodum mutata et mutilata forma in rhetorum et grammaticorum commentariolos per particulas diffluere coeperat. Quo factum est, ut pariter ac Probo, quem Valla dicit, etiam Pithoeano codici a monacho nescio quo vita mox adnecteretur, sin minus ex Suetonio, at ex deteriore aliquo codice.

Deinceps demonstrandum est, quoniam breviter disputando vitam Juvenalis aliter oriri potuisse negavi nisi ex ipsius Juvenalis satiris, ex iis oriri quomodo potuerit. Atque primum quaeritur, qua ratione inventum sit illud: libertini