— 7—
grammaticas, quales tum essent, artes profiteretur ac susciperet, tacito quasi studio Juvenalis satiras obiter et passim adnotandas sibi sumpsisse. Qui tamen hoc munere ut unus de indoctis atque rudibus functus forsitan id unum egerit, ut inusitatas et obscuras voces vocibus significaret usitatioribus et, prout intellegeret, res abstrusas atque reconditas explanaret ac detegeret. Deinde cum concessum erit, Juvenalis satiras, posteaquam editae essent, non confestim in famam ac gratiam hominum pervenisse, illud etiam intellegemus, quam facile ab ignoto aliquo eius amatore, qui ut ipse Juvenalis stoicorum sectam coleret idemque molestissimus ineptissimusque esset monitor, genuinis poetae satiris inficetum aliquod carmen, quale est satira XV, adici potuerit. Euismodi autem exemplum, quod sat. XV exornatum erat, postea in omnium usum pervenit ac notitiam.
Jam vero praeter illos grammaticos, qui fatuitate et levitate Frontonis laetabantur, inveniebantur alii, qui in diverso grammaticorum studiorum genere, quae erat perscrutatio historiae literariae, versarentur. Ex quibus unus, postea- quam Romani Juvenalis satiras magis magisque adamare coeperant— nam postera aetate vulgo probatas eas fuisse testis est Amm. Marcellinus XXVIII, 4, 14: „quidam detestantes ut venena doctrinas Juvenalem et Marium Maximum(de quo v. schol. sat. IV, 53) curatiore studio legunt nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes“— curiosus factus est, quidnam esset de vita illius poetae traditum. Sed quid potuit invenire? In Suetonii libro, qui unus in enarrandis illustrium virorum vitis versabatur, in eo nihil de Juvenale ex- stabat. Nam et illud quidem puto, Suetonium, quae est eius natura, poesim haud in magno pretio posuisse; quare postremo monumenti sui loco nescio an pauciora etiam, quam putetur, de claris poetis scripserit. Hoc vero manifestum est, eum non modo nihil de Juvenale scripsisse, sed universam illam operis eius partem omnium maxime mancam et imperfectam fuisse. Et quid magis verisimile, quam eiusmodi opus, quale a Suetonio institutum esset, cum certo fine careret, neque ab uno auctore absolutum esse et alios postea, ut complerent, incitavisse? Itaque grammaticus nescio quis suum esse arbitratus est, ut Juvenalis quoque vitam subiceret. Sed cum de eo nihil iam comperisset— unde comperiret?— nihil fuit reliquum quam ut mente usus et sensu eorum, qui artem tum colerent historicam et ii non tam veri investigatores quam captatores narratiuncularum esse solerent, et criticum quem novimus grammaticorum morem secutus ipse vitam excogitaret excogitatamque Suetoniano libro agglutinaret. Haec est vitae illius origo, quam signo I Jahnii aliorumque more notavi, qua ceterarum nullam aut vetustiorem aut maioris auctoritatis esse interim velim mihi concedatur. Non remotioris eam aetatis quam III vel IV esse saeculi ideo ego crediderim, quia haud scio an ipsae Juvenalis satirae non prius eas hominum approbationes et laudes consecutae sint, quibus aliquis ut vitam componeret adquceretur.


