Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

satiris, sed ne de scribendis quidem cogitavit.*) Nominatur autem Juvenalis primum apud Ammianum Marcellinum(c. 390 p. Chr.) et Cl. Rutilium Namatianum (c. 416 p. Chr.); versus ex satiris eius citati primum in Servii commentario Vergiliano occurrunt. Ac ne quis miretur, quod Juvenalis non statim nomen et celebritatem adeptus est. Nam qua divulgandorum librorum ratione tum uti consueverant, eam mehercle Juvenalis repudiavit. Quae ratio qualis fuerit et. quanti a poeta aestimata, ex satira prima apparet. Irridet ibi Juvenalis poetas in porticibus Frontonianis recitantes. Et hoc observandum est. Quodcunque tum novi composuerat auctor, si in communem hominum notitiam efferri volebat, necesse erat id celeberrimis frequentissimisque locis recitaret. Quam consuetudinem quoniam respuit Juv., satirae eius nisi sensim et pededentim increbrescere non potuerunt. Etsi vero satirae ab amicis et iis, qui idem quod ille sentiebant, divulgatae non ita tarde legi coeptae sint, tamen unum est, quo nihil dici potest certius, non continuo tractatas eas esse a grammaticis. Id ut comprobetur paucis verbis opus erit.

Ab Hadriano scimus scholas institutas esse publicas, illam imprimis, quod Athenaeum appellabatur. Quibus scholis qui commodis praemiisque ab Hadriano propositis praeerant, ad unum omnes Frontonem, grammaticum illum insulsum morosum minutum, nimis studiose sectabantur. Itaque cum vetusta tantum et obsoleta mirarentur, recentissimum quidque fastidiose spernebant. Unde factum est, ut uno maxime delectarentur Catone et, si quemquam ex recentioribus, solum Sallustium aut Lucretium quem legerent et interpretarentur dignum haberent, ut qui ipsi remota et recondita acriter appeterent. At Juvenalem omiserunt. Si igitur, ut necesse est, statuerimus, saec. II et III Juvenalis satiras a gramma- ticis neglectas inter eos tantummodo, qui legendi voluptate tenerentur, notas fuisse, nunc patescunt quaedam, quae facillime ac rite expediri possint. Primum enim, quae antiquissima omnium scholia exstant, ea illo tempore orta esse pu- taverim. Nam ipsorum scholiorum antiquorum non eam esse conditionem, ut ex unius hominis docti ingenio vel uno omnia tempore criri potuerint, si quis vel obiter inspexerit, pro explorato habebit.**) Quam ob rem sic velim statuas, II aut III saec. hominem aliquem legendi potissimum studiosum, non eum, qui

*) Fortasse Turnum Quinctilianus intellexit, quem illustrem poetam fuisse Cl. Rut. Nama- tianus testatur I, 603, fortasse omnes illos, qui schol. sat. I, 20 apud Vallam(in codd. P. et S. scholion illud deest) nominantur. Legimus ibi:vel, ut Probus exponit, Turnum dicit, Scaevi Remoris tragici poetae, fratrem. Turnus hic libertini generis ad honores provectus est potens in aula Vespasianorum Titi et Domitiani, vel Lenium dicit, quia[qui] et ipse satyras scripsit, vel Silium et ipsum sui temporis satyricum, qui omnes, ut Probus refert, ex Aurunca fuerunt. De Petronio quoque Arbitro cogitare liceret, si, quando vixisset, pro certo habere possemus.

*) cf. Ernest. Matthias: de scholiis Juvenalianis. Hal. 1875, qui tamen in eo erravit, quod iam secundo p. Chr. saeculoveterum grammaticorum in Juv. commentarios exstitisse dicit(pag. 7).