Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

ut Jahnii(proll. pag. 156) verbis utar,partim optimae notae et antiqua, partim a male doctis profecta esse videantur, haud absonam putaveris coniecturam, quod quaecunque in illis nova subsint aut mutata, ea pari modo ac vitam ipsam ex Cornuti commentario eo irrepsisse suspicor. Sane quaedam a Valla ut Probiana laudata huius coniecturae testimonium aliquod praebere videntur.*) Quamquam, si universa spectamus, tantum discriminis inter Vallense scholiorum genus et Cornutianum esse intellegimus, ut nisi exigua et fere fortuita alterius cum altero cognatio poni non possit. Ac quaerentibus nobis, num vita, cum, si unum Vallam missum facimus, cum corrupta textus specie et tenui scholiorum genere una semper legatur, ita ad haec pertineat, ut eiusdem originis sit et ipsa a Cornuto composita, id plane negandum et illud faciendum est iudicium, ut vitam iis multo vetustiorem esse dicamus, cuius judicii et totus vitae color et hoc testimonium est, quod ex ipsa vita quaedam de Juvenale etiam in codicis Pithoeani et San- gallensis scholia innexa sunt(v. infra pag. 8 et 16 sqd.). Et quoniam neque vita aut ad vetusta scholia aut ad recentiora Cornuti pertineat et duo haec scholiorum genera omnibus rebus ita inter se divergant, ut sola vita quasi in medio posita utriusque communis esse videatur, unum illud sanum ac consentaneum iudicium relinquitur. Nam peculiaris, unde vita hausta sit, fons statuatur necesse est.

Sed ubi fons ille quaerendus? Nullum cogitare poteris nisi Suetonii librum varium et copiosum: ex quo vitam natam esse aio, non quo a Suetonio ipso facta sit, sed tamen in opere ab illo relicto exstabat. Atque ad comprobandam eam sententiam video longius mihi esse repetendum, ut quomodo et vita et scholia orta sint, paucissimis quam possim verbis exponam.

Est opinio vulgo recepta inconsiderate semper ex alterius auctoritate ab altero laudata, Juvenalem et aequalibus suis et omnibus deinceps Romanis mire gratum et unum maxime lectum fuisse. Neque tamen quisquam, quod sciam, temerariae istius opinionis certa attulit exempla. Quae rogas cur omittantur? Quia non sunt. Nemo scriptor aequalis ne verbo quidem Juvenalem ut poëtam satiricum commemorat.**) Fuerunt quidem qui a Quinctiliano inst. orat. X, 1, 95: sSunt clari(sc. satirici) hodieque et qui olim nominabuntur, eum imprimis dici crederent. Sed opinio illa, quae est eius levitas temeritasque, facile eo infirmatur, quod illo tempore(95 p. Chr.) quo Quinctiliani liber, qui tamen antea fortasse scriptus erat, in publicum emittebatur, Juvenalis minime non modo de edendis

*) cf. Vallae verba ad sat. II, 169:aphaeresis, ut placet Probo, mittentur pro omittentur; contra in Laurentiano:Cornutus aliter exponit dicens... esse aferesim factam mittentur i. e. dimittentur. Nescio an Cornuti etiam sint insana illa ad sat. V, 89(Jahn 233) adnotata et paraphrases illae quibus Pithoeanus caret sat. VI, 26(Jahn 237).

**) Apud Martialem ter eius nomen occurrit, sed declamatoris, non poetae satirici v. infra pag. 22 et 30.