— 4—
adnotandique studiosorum manibus versatus sit, fieri aliter non potuit quam ut plura ac nova includerentur. Quae nunc qualia esse potuerint quaeritur.
Duas et recensiones textus et scholiorum genera esse scimus cum aetate tum auctoritate prorsus inter se diversa. Atque deterioris recensionis*) quam longe plurimi libri mss. tenent Nicaeum quemdam auctorem esse docuit Jahnius prolegg. pag. 116—136(cf. id quod subscriptum legitur in fine cod. Laurentiani: „descriptum ad exemplum a Nicaeo Romae emendatum“), neque tamen quando orta sit perspicere possumus. Tertio enim aut quarto saeculo eam comparuisse C. F. Hermannus: de codicibns Juvenalis recte aestimandis(in catalogo aestiva Gotting. 1847) pag. 6 etsi fidenter affirmavit, parum tamen eo, quod in fragmento cod. palimpsesti Vaticani inveniri dicit eius vestigia, confirmare potuit atque evincere. Nam ipsum id quod dicit falsum est. Neglecta enim varietate quadam in scribendo et proprietate omnes illas lectiones Pithoeanis vel easdem vel si- millimas esse videmus. Illud tamen certissimum est, cum deteriore textus recen- sione etiam deterius scholiorum genus ita nexum et iugatum esse, ut quorum codicum, cum recensionem Nicaeanam prodant, minor sit auctoritas lectionum, eidem vilia illa scholia praebere soleant. Atque eorum et originem didicimus et aetatem. Nam O. Jahnius I. l. pag. 127 a Cornuto ea profecta esse ostendit, quem sub imperio Caroli Calvi saec. IX vixisse ex Hierici nomine idem Jahnius recte collegisse videtur.**) Atqui mirum est, quod qui codices recensionem Nicaeanam scholiaque Cornuti eidem vitam nobis tradiderunt. Invenitur enim in cod. Alexandrino bibl. Vat. 2029 saec. X, in cod. Fauchetii bibl. Paris. 8070 saec. XI, in Mazarineo apud Achaintre, in codd. Vaticanis 2870 saec. XIII et Urbinati 342, cum absit a cod. Sangallensi et in Pithoeano a recentiore manu adscripta sit. Quare cum in Sang. non exstet, quem ex Pithoeano expressum esse scimus, cum maxima probabilitatis specie codicem illum ante ex Pithoeano, quam recentior illa manus vitam ei adnexuisset, descriptum esse iudicabimus.
Hac ex re illud certe collegitur, antiquorum pretiosorumque scholiorum vernaculam ut ita dicam cum vita coniunctionem statui non posse. At enim apud Vallam vita legitur ab eoque eidem cui vetera, quae habuit, scholia Probo assignatur. Quid ergo? qui Probum, cui scholia tribueret, seu errore seu fraude invenit, is eundem vitae ac scholiorum auctorem fingere non potuit? Sed quoniam iam supra monui, quam sit scholiorum Vallensium varia conditio, quippe quae,
*) Cornuti quae dicitur recensionem deteriorem esse, etsi omnium VV. DD. in unum con- gruunt sententiae, tamen unus pervivaciter negat A. Haeckermannus compluribus de ea re com- mentationibus editis(v. Teuffel, Gesch. d. röm. Lit. pag. 732). Neque tamen ei contigit, ut cui- quam fidem faceret. Et ne me quidem ad suam sententiam traducere potuit, cui sane ego impugnare vellem, sed in angustiam huius libelli coactus abstineo.
**) Totum hoc Cornuti scholiorum corpus codice Laurentiano saec. XI nobis servatum est.


