Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Valla aut ipse in errore versatus est aut in errorem conicere voluit alios. Tertium non est. Sed quid de scholiis, quae in commentario Probi invenisse Valla sibi videtur? quae haud futilia et pervetusta esse apparet. Quid? si vita ad ea ita pertinet, ut eiusdem vetustatis et fidei sit? Nempe summa ei attri- buenda erit auctoritas? Consideremus nunc, quae sit codicum scholiorumque ratio.

Vetustissima eademque optima scholia ad nos pervenerunt codd. Pithoeano (nunc Montepessulano) et Sangallensi et usque ad sat. VIII, 197 editione G. Vallae Is autem ex exemplari suo non universa ea expressit, sed passim commemoravit. Omnia ea scholia ad unum eundemque fontem referenda esse, facillime intellegitur atque si codd. Pithoeanum et Sangallensem spectamus, simplicissime ita expli- catur, ut cum Jahnio Sangallensem ex Pithoeano plane exscriptum esse statuamus. Quae tamquam Probi Valla edidit, ea in permultis discrepare a Pithoeani et- Sangallensis scholiis statim animadverteris. Primum enim Valla permultis locis adnotationes affert Probi nomine non laudato, quae veteris scholiastae esse confestim deprehenduntur: sat. I, 96. 135. 149. 155; II, 10. 125. 141; III, 17. 20. 23. 56. 63; IV, 8. 14. 79. 112. 113; VI, 322. 564. 574. 587; VII, 4. aliis locis, deinde multa pro Probianis affert scholia, quae neque in P. neque in S. leguntur, neque ullo modo cum scholiis veteribus coniunguntur. Eiusmodi cum alia tum sine dubio ea sunt, in quibus aliorum codicum lectiones offeruntur tanquam a Probo commemoratae, ut sat. VI, 238: hic versiculus in quibusdam codicibus non est, inquit Probus; ibid. 365: sed hic versus in quibusdam non est, inquit Probus; ibid. 632. 633: hi duo, inquit Probus, versiculi in aliis non sunt. Atque duplex huius discrepantiae Pithoeanorum et Vallensium scholiorum caussa cogitari potest. Prior ea est, ut cum Pithoeo(in praef. edit.) Vallam iudicemuspro captu et arbitrio iis, quas in codice suo msc. haberet, adnotationibus usum esse, ut alia omitteret, alia adiceret, alia mutaret. Tres exstant loci, quibus ipse Pithoeus dubitat, an Valla sua pro Probianis venditaverit schol. sat. I, 109 de Licinio:haec vero adnotatio ex Vallae exemplari; vereor ne non sit veteris interpretis; schol. sat. V, 36 de Helvidio:haec ex Probo Vallae ac dubito, ne ipsius potius sit quam Probi; schol. sat. V, 109 de Seneca quodam: et haec a Valla ut Probi relata et sunt fortasse ipsius Vallae*). Sequitur non solum, ut Valla parum diligens accuratusque in afferendis et adhibendis veteris sui scholiastae adnotationibus fuerit, verum etiam in eam opinionem adducimur, ut a fraude quadam nonnumquam eum non abhorruisse credamus. Sed etiam illud factum esse potest, ut re vera Valla eiusmodi scholia in codice suo msc. inveniret, cui, si per maius temporis spatium in lectorum haud indoctorum

*) cf. Jahn. in ed. Juv. pag. 235 qui illa maximam partem secundum Taciti narrationem Ann. XV, 61 sqq. scripta esse adnotat. 1*