— 2—
memoria Rupertius et Achaintre tum his temporibus certissimis rationibus usus L. A. Reifferscheidius: Quaest. Suet. in: C. Suetonii Tranquilli praeter Caesarum libros reliquiis pag. 404 cf. 371, ut nemo iam obsoletam illam opinionem tueri possit. Quare ligna ego in silvam ferre nolo. Jam vero fuerunt, qui Georgii Vallae auctoritate adducti Val. Probum Berytium vitae auctorem esse iudicarent, cui opinioni novissimus, ni fallor, Val. Francke in libro, cui inscribitur: Examen criticum in Dec. Jun. Juvenalis vitam, Altonae 1820 accessit. Sed id iudicium non magis verum esse quam eorum, qui Suetonii vitam esse voluerint, nunc ab Osanno, Beitraege zur gr. u. röm. Literaturgesch. 1839, pag. 106— 280 et ab O. Jahnio Prolegg. ad Persium pag. 136 sqq. subtiliter de grammatico illo quaestione habita omni luce clarius est. Probi enim illius cognitam nunc habemus aetatem. Nam Hieronymus in chron. ol. 208, 4, p. Chr. 56 vixisse eum tradit, Cassiodorus sub consulatu Marcelli et Aviolae a. u. c. 807, p. Chr. 55, chronicon Uspergense anno domini 59 claruisse refert. Neronis igitur temporibus vixit et eundem si Martialis epigr. III, 2, 12: pillo vindice nec Probum timeto“ dicit, id quod non est cur negemus, Domitiani quoque imperium vidit. Itaque illo tempore iam mortuum eum esse videmus, cum Juvenalis rhetoricis etiamtum studiis navaret. At unde Valla qui in praef. ed. Juv. 1486 sic scribit:„sane comperti mihi sunt nuper Probi grammatici in Juv. commentarii(eidemque postea vitam assignat) quantum adhuc audiverim, nulli alii cogniti sed mirae brevitatis...“ in Probi nomen incidit? Hic argutissimam coniecturam O. Jahnii I. l. pag. 112 laudare lubet. Is enim putat„Vallam usum esse codice, qui consueto more praeter Juvenalem etiam Persium contineret cum scholiis et vita de Probi commentario sublata, quae, si primum locum occupavisset, perfacile hoc nomen ad scholia transferre potuisset.“ Itaque etiam Juvenalis et vitam et scholia Probo tribuere potuit. Aliter res expediri nequit. Nam cum Probus Berytius*) Juvenalem tractare non potuerit,
*) De alio ac Berytio Probo fuerunt qui cogitarent, atque re vera huius nominis grammatici innumeri exstant, cum is esset posterioribus aetatibus grammaticorum mos, ut clara sibi inderent nomina. Neque tamen unus in eo numero invenitur, qui Juvenali explicando operam navaverit. Burmannus in praef. ad Verg. pag. 35 exstitisse censuit Probum quemdam grammaticis studiis deditum eundemque praenomine Valerii indicatum sub imperatoris Hadriani imperio; quam coniec- turam etiam Achaintre secutus esse videtur, qui in ed. Juv. II. pag. 76 sic scribit:„hoc notarum genus alii Valerio Probo grammatico attribuunt alii Berytio grammatico.“ Sed alium Probum tum exstitisse suo iure Osannus I. I. pag. 109 sqq.(cf. ibid. pag. 262 et Lerschii rec. in Zeitschr. f. d. Alterth. 1840 No. 13 pag. 111 et Jahnium prolegg. pag. 136. adn. 1) negavit. Duos enim Gelli locos, qui ad comprobandam Burmanni opinionem allegari posse videbantur— 1, 15, IV, 7 eodem modo, quo ceteros, quibus Probus laudatur— sunt autem hi: III, 1(5); VI, 7(3); VI, 9(11); IX, 9; XIII, 21; XV, 30; XVII, 9— ad Berytium referendos esse demonstravit. Atque etiam Steupius, qui in libro„de Probis grammaticis“, Jena 1871 duos eiusdem nominis grammaticos deinceps fuisse contendit, refutatus est a G. Teuffelio, Stud. u. Char. pag. 442— 445, cf. Rhein. Mus. XXVII pag. 62 sqq. et 192. De ceteris huius nominis grammaticis adhuc nemo cogitavit.


