Aufsatz 
De Juvenalis exilio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

J ampridem non modo XVI, sed etiam XV Juvenalis satiram subditiciam esse mihi constabat, ac quaecunque contra eos, qui eandem de satira XV sententiam antea professi sunt, imprimis C. Kempfium: Observationes in Juvenalis aliquot locos interpretandos Berol. 1843 inde a pag. 62: de satira quinta decima, quae sub Juvenalis nomine circumfertur, a quibusdam, ut C. F. Hermanno Zeitschr. f. d. Alterth. 1844 No. 8 pag. 71 sqq., G. Teuffelio Jahn Jahrb. f. Philol. u. Paed. 15. Jahrg. 43. Bd. pag. 102 sqq. maximeque ab Alex. Lud. Doellenio Beiträge zur Kritik u. Erklärung Juvenals Kiew 1846 pag. 217 sqd. disputata et iactata sunt, ea me de sententia mea diicere non potuerunt; in qua hodie persevero. Sed cum de ea re accuratius quaerere coepissem, aliam oriri vidi quaestionem, quid de exilio Juvenalis esset iudicandum. Ac mihi omnia, quae de eo traduntur, diligenter perpendenti mox ea opinio confirmata est, nihil ut in vetere traditione veri inesse censerem. Quare nunc id mihi proposui, ut inanem narratiunculam illam esse quam plurimis argumentis comprobem. Unde igitur potius incipiam, quam a fontibus, ex quibus haustam eam esse appareat? Exul autem Juvenalis fuisse nusquam disertius narratur, quam in iis, quae ad nos pervenerunt, vitis. De iis igitur primo loco quaerendum esse video.

Una exstat in plerisque codd. vita primum edita a Georgio Valla a. 1486, quae iure sane vetustissima esse iudicatur, sed false olim Suetonio tribuebatur(D. Eadem invenitur paucis mutatis et quibusdam partim verborum ornamenti caussa partim de coniectura adiectis in cod. Vossii, quam edidit Henninius(ID. Aliae praeterea in libris mss. leguntur, quarum hasce hic notasse satis erit: primam quae Aelii Donati esse vulgo creditur in cod. Vossii(III), alteram in cod. Kulen- campii(IV), tertiam in Divaei libro editam ab Achaintre(V), quartam in cod. Mediolanensi(VI), quintam in codice Schuræzfleischii(VII), sextam denique quam ed. Fr. Ruehlius ex cod. Harleiano 3301 saec. XV(v. Fleckeisen Jahrb. f. class. Philol. 1874)(VIII). Vetustissima earum omnium sine dubio ea est, quam primo loco commemoravi a Suetonio, ut permulti putaverunt, conscripta, Sed de Suetonio iam nemo est qui cogitet. Tam enim ad persuasionem apposite disputaverunt contra caussas ex oratione et tempore repetitas Salmasii, qui primus Exercitt. Plin. in Sol. cap. 32 pag. 319(al. 449) sqd. Suetonio vitam vindicare voluit, cum vetustiore

. 1