Aufsatz 
Animadversiones in Hymnos Homericos / Stoll
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Extremus et hymni et Hesiodei catalogi versus incipit verbis za* Srus. Ex utriusque poetac primorum versuum comparatione intelliges, interpolatorem hymni Homeriei versum Hesiodi ita secutum esse, ut nominum mutuationem occultare studeret. Duo enim nomina 5 2 1 1 .. 2 9..*. retinuit: HAtνεο et Iνϑνν in vicem nominum IIerdο et Adανν g sumpsit Oaνο et 2 7 9 1 462,17 P tsvxinον, et ita transposuit nomina, ut primo obtutu imitationem versus Hesiodei vix agnoscas. Eadem ratio est sequentis versus hymni 419. Melirh laxh re Pd deα εαᷣ Ka⁵1ι e. quem dubitamus cum Hermanno(Epist. p. 109.) reiicere, etsi Pausanias 4, 30, 3., versus 418 et 420. citans, hunc versum omisit. Factus hic est ad exemplum Hesiodei versus 351. 4 7 6 7 7 7 Inn τ KAuεαμανν τεᷣ POdeεεα τεᷣ Ka⁴ιιι α.

Exitus utriusque versus idem est, sed Hesiodi Iuανα³ sprevit interpolator, quia in versu

antecedenti eurtn iam posita erat; itaque ex Iliade 18, 42. arcessivit versus initium MeAir laο, non curans, hoc Homeri loco N ereidum, non Oceaninarum catalogum exhiberi. Sed quum paullo post v. 421. ſdyecoaæv adducturus esset, pro voce Ia⁴α con- sonam posuit Iaxnv, qua, puto, interpretaretur nomen Hesiodeum KAuνμεμν. Apud veteres enim fuisse, qui voci KA4uαεν eiusmodi notionem inesse crederent, apparet ex Schol. ad Hesiod. Theog. 351. KAu⁵μένς ω 1οeν νοεουνμέον mον ειꝛ ε⁶νν ⁶ένν. Versus hymni 420. MnjAr τε T⁴ν e*u Lνειν ναά‿υαντει. conflatus esse videtur ex duobus vv. Hesiodi 354. et 360. Mnoœiε ε Od ze α ε&νεαινν τνυιοαεσφ E'⁴dον εε T⁴xe re AL†α●⁵ ανρ è:. Hesiodi Melobosin interpolator consulto mutavit in Meloboten et pro voce Gy interposuit vocem eiusdem quantitatis T'xαν, coniunctam cum v. L2xvο⁶ν, quae una cum illa legitur in v. Hesiodeo 360. et eadem, qua O6) eiecta, est significatione. In versu hymni 421. producuntur: XOvνι τ l⁴dↄ ⁵αm ‿edoοαν A1dανπ sJτsε. in Hesiodi v. 356. IIeoœꝓσςι ldeνεέεοαε ⁴e dοσ ε᷑ dy ze. Chryseis in hymno locum tenet Perseidos et pro Xanthe posita est AAdανκ, quae in primo versu a Leucippa suo loco depulsa est. Haec tria autem nomina Sdννι, déuxi Aduννπυν, quippe quae ab equi attributionibus ducta sint, cognatione quasi inter se continentur. Hymni versus 422. sic scriptus est: α οdοmπυπη Iνανιν εε ααάαι 1 4.˙ε̈ εέσσα Kal⁵νιυννυ. Hesiodi versus 359. Xevonyis doin e να ιιμέ εαςσα Kaννν. Secundum utriusque versus hemistichium idem est. In locum Chryseidis, quae iam in antecedenti versu producta est, Pluto interpolator substituit, nomen illi cognatum; pro Asia, quae quamquam proprie nihil aliud quam Limosa est(vide Schoemanni Opusc. Acad. II. p. 151.), hic tamen nomine suo terram Asiam denotare videtur, posuit Rhodopen, nympham montis Thraciae. In Thracia interpolator, Hecates, cuius patrocinium suscepit, patria, Nysium campum(v. 17.) prope Samothracen et antrum Zerynthium(v. 25.) collocasse et ob eam causam Rhodopen, Thraciae nympham, quae alias neque in Oceaninarum neque in Nereidum numero invenitur, in societatem comitum Proserpinae assumpsisse videtur.