Aufsatz 
Animadversiones in Hymnos Homericos / Stoll
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

vel ad inceptas res promovendas, vel ut fundamentum ponatur, quo ea, quae postea tractanda sunt, nitantur; sed tantum abest, ut de raptu Proserpinae narratio hoc loco res inceptas adiuvet, ut interrumpat etiam et impediat. In extrema enim hac parte hymni de sorte potissimum agitur, quae Proserpinae, postquam ad matrem reducta est, in reliquum tempus constituatur. Proserpina si nihil apud Ditem gustasset, perpetuo apud matrem et superos deos manere ei liceret. Quam ob causam inde a v. 393. Ceres tanta cum sollici- tudine hanc rem quaerit. Sed quum gustaverit illa, ut ipsa matri percunctanti narrat v. 406 413., Iupiter v. 441 sqq. constituit, ut tertiam cuiusque anni partem apud Ditem coniugem in Orco commoretur, duas reliquas apud matrem. Qua in sententia Iovis, omnium rerum divinarum et humanarum moderatoris, acquicscens Ceres, reconciliata cum Iove ceterisque deis, in Olympum una cum fllia revertitur. Ab hoc argumento extremae carminis partis quum Proserpinae raptus, sine iusta causa repetitus et temere interpositus, plane sit alienus, ita ut nulla omnino utriusque rei coniunctio appareat et intempestive animi legentium ad initium carminis revocontur, versus 414 432., in quibus praeterea non pauca minus apta supra deprehendimus, quum ea, quae nullius sunt momenti, verbose tractata sint, omissa et depressa sint ea, quae commemorari plurimum interest, ut ab interpolatore profectos eiicere non dubitamus.

His versibus remotis, etiam interrogatio illa v. 404. praeposita:

vαl 1 νε σm εςμασά&σναι νν τεμασηια ς ILIoννυ⁶εέέμμμυν quae quum nullo cum antecedentibus vinculo cohaereat, viris doctis offensioni fuit, excidat necesse est..

lam quum ex iis, quae Ceres et Proserpina inter se collocutae sunt, id unum, quod ad mali gustationem pertinet, narratum sit, etiam versus 434 437. stare vix possunt, quibus eo facilius caremus, quod nimia sunt verbositate neque tanta cum negligentia anti- quiorem poetam vocem 9 ε6ον in tribus deinceps versibus repetiturum fuisse putamus: 6ο⁴ꝓeσσα ϑ νι⁶νςseᷣαοωααασα 9 ⁴μιν s ια⁴άοο d εεοααυνꝙσϑναἀςνιμααsεο ⁶eυναα⁶ς. Itaque quum etiam vv. 438 440. iam prius a viris doctis iustas ob causas eiecti sint(vide, quae supra ad v. 21 sqq. diximus), ex omnibus versibus, qui inter v. 413. et 441. positi erant, unum tantum versum 433. retineri posse censemus, ita ut inde a v. 403. versus sic se excepisse videantur: 403. 405 413.[433 7] 441.

Quos eieci versus, omnes ab eodem interpolatore interpositos esse puto, qui fecit de IHHecate versus 438 440. Qui quum statim versu 386. vel paullo post Hecaten suam introduci non posse arbitraretur, ut post dearum colloquium locum ei pararet, sermones continuavit atque ita instituit, ut triste illud, quod in colloquio de fatali mali gustatione inesset, commemoratione rerum praecteritarum, in qua laetius semper aliquid est, mitigaretur et Hecate accedere posset et sermonibus dearum sibi amicarum interesse.

Priusquam hunc locum relinquamus, Oceaninarum, quas cum Proserpina flores legisse interpolator dixit v. 417 sqqv recensum agamus. Omnes fere, quae producuntur virgines, conscriptae sunt ex Hesiodi catalogo Oceuninarum Theog. v. 349 361., ita ut etiamnunc possit perspici, quemadmodum hymni Homerici enumeratio ab Hesiodeo loco pendeat. Primus versus Hesiodi est:

IIEανμͥuinn e TIAνιm½ ½Q¶ᷣmMril εννι z*. primus versus hymni(418.): Aevei‿s u e al HAI6*ε*εα TIA ν ϑιφν.