Aufsatz 
Animadversiones in Hymnos Homericos / Stoll
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

V. 393 sqd. Ceres ex filia sibi reddita quaerit, num quid apud inferos gustaverit; si nihil, inquit, gustavisti, apud me et Iovem patrem semper deges, sin cibum in Orco cepisti, tertiam illic anni partem habitabis, reliquas duas partes apud me eris et ceteros deos. Huic quaestioni alteram adiungit: xd τινινmᷣ oεᷣem&☛με νασε dνν ερασιαιεος IIodνeενμαυν; tam subito et abrupte, ut lacunam plurimi editores ante eam statuerint. Respondet Proserpina ad priorem interrogationem versibus 406 413., ad alteram vv. 414 432.; narrat in prioribus versibus, a Dite se ad matrem ex Orco redituram coactam esse granum mali punici gustare, in sequentibus, qua ratione Dis se rapuerit, persequitur. Rerum igitur ordinem poeta invertit, quum, quae prius tempore gestae sunt res, secundo loco tradat; sed quam artem in hac inversione et in utriusque narrationis coniunctione Prellerus(p. 83.) vidit, eam nos frustra quaerimus. Nam sine ullo arctiore vinculo altera ad alteram adiuncta est his verbis: do μν ἀοασορeα etc.(414 416.); artificiosa autem inversio in iis

antum rebus locum habet, quarum ea est natura, ut interiore quodam nexu cohaereant.

Sed gustationi illi mali et raptui Proserpinae nihil est commune, quo contineantur. Deinde si cum venusta narratione de raptu Proserpinae, quae legitur initio carminis, hanc com- paras, nihil haec est nisi frigida illius repetitio et in angustum coacta, cui longa comitum Proserpinae enarratio inserta est. Praeter hanc virginum enarrationem nihil novi hune posteriorem locum continere intelliges, si accuratius versus inspexeris.

Primi tres versus 414 416. narrationem praeparant, pluribus sane verbis, quam opus est tam brevi narrationi; sequitur v. 417 424. longus virginum ordo, quae cum Proserpina flores legebant, et longior hic er amplior, quam in carmine tam angustis finibus circumscripto par est. Restant versus octo(425 432.), in quibus ipsa res, quae quaeritur a Cerere, quo dolo rapta sit Proserpina, narratur. Hos igitur versus conferas, quaeso, cum iis, qui initio carminis eandem rem tradunt.

1. Cum vv. 425 427. confer v. 59 7. 3. v. 429. cum v. 15 et 16. 2. Versus 428. conferatur cum v. 8 14. 4. v. 429 et 430. cum v. 16 18. 5. v. 431 et 432. cum v. 19 et 20.

Ilos utriusque loci versus componentes id certe persuasum habemus, posteriorem locum non solum decurtatum et in angustum coactum prioris summarium esse, sed etiam eas ipsas res omittere et diluere, quae prae ceteris erant urgendae. Summa enim res, quae erat premenda, dolus erat ille, quo decepta Proserpina rapta est, ita ut praecipue comme- morandum esset, Tellurem Iove auctore in gratiam Ditis narcissum procreasse, cuius magni- tudine et eximia pulchritudine et suavissimo odore Proserpina a ceteris virginibus remota et in eum locum deducta est, quo facilius a Plutone rapi posset. Harum rerum, quas ea cum diligentia, qua dignae erant, poeta priore loco exsecutus est, nulla hoc posteriore loco mentio fit, vel tam leviter tactae sunt, ut vix animadvertas, quamquam Ceres v. 404. expresse eas ex filia quaesivit. Sic, ut unum tantum proferamus, mirabilis illa narciss pulchritudo una voce dmεiοσνσε*ε) significatur, sed quae v. 10 et 11. de narcisso dicta sunt, ad ceteros flores, quos praedicari non multum interest, verbis αέ.ια 10ʃσσαιsunt translata.

Ad ea, quae in vv. 414 432. reprehendimus, accedit, quod causam non videmus, cur hoc loco narratio de Proserpinae raptu repetita sit. Res enim in poemate repeti solent

*) Sic cum Prellero scribe v. 428. pro doreo*οeν.