14
et uncis inclusit:„Vereor enim, inquit, ne hoc nomen, quod nusquam usurpavit Homerus, aetati interpolatoris facilius, quam illius poetae, qui primus hune hymnum condidit, adscribi debeat.“ Nomen nG praeterea in hoc hymno reperimus v. 211. et 492., quorum uterque in recentioris originis parte carminis legitur.
In versibus antecedentibus 40 sqq. dolor et luctuosi errores Cereris filiam investigantis zatis descripti sunt et apte absolvuntur versibus 44— 46. Postquam filiam diu terra marique quaesitam nusquam invenit nec quisquam deorum vel hominum eam de Proserpina certiorem fecit neque etiam volucrum quaequam ei venit nuntia, tum ei tempus est Solem adeundi et interrogandi, qui deus totum orbem terrarum luminibus suis perlustrat; nihilo tamnen secius, id quod miramur, deinde, hoc enim significat vocula e*αεεαα v. 47., rursus in terris vagari coepit novem per dies, dum Hecate ei occurrit, ut suadeat, quod ipsi ultro in mentem venire potuit. Faces autem, quas Ceres in manibus gestat(v. 48.), si ad in- vestigandam virginem incensae sunt, ut Ovid. Met. 5, 441., iam antea vv. 40— 46., in quibus de erroribus deae agitur, commemorandae erant. Sed accuratius nobis rem con- siderantibus faces istae parum idoneae videntur ad virginem investigandam. Minus sunt instrumenta, quam symbola investigandi, ex cultu Eleusinio sumpta; itaque cum Prellero a ratione et natura antiquioris epicae poeseos eas alienas habemus, digniores interpolatore, qui res pertinentes ad cultus Eleusinii caeremonias recentiores interponere studuit. Non minus, quod Ceres novem per dies edendo et bibendo et lavando abstinuisse dicitur, caeremonias denotare Prellerus docuit, quibus novem per dies mystae animos ad Eleusinia celebranda praeparabant. Quae autem Eleusiniorum caeremoniae hic afferuntur, eae non- dum tempore primi huius hymni auctoris extitisse, sed Orphicae, quam dicunt, haereseos opera post illum ortae esse videntur. Addere possis, ut versus hos in suspicionem recen- tioris originis voces, verba ou⁶s xoα αeεro lowroolg in aliis epicis carminibus non inveniri. In sequentibus faces mysticae satis superque recurrunt, v. 52. et 61., qui congruit eum v. 48. Deinde adiectiva do†doe, d„ναααι⁴σαοε, quae v. 54. leguntur, in carmine nostro solis versibus 192. et 493. reperis, qui loci speciem recentioris originis praê se terunt. Etiam εO οεσιιοι v. 55. Atticorum est, non Homeri et antiquiorum epicorum; Homerus enim dicit εο*ε εmOeουομαιιο. Vide H. Voss. ad h. l. Hecates oratio magnam partem ficta esse videtur secundum Cereris, quae sequitur, orationem, praecipue v. 68 sqq.
Si, quae adhuc disputavimus, vera sunt, versus 62. et 63. ca forma, qua nunc leguntur, a primo carminis auctore profecta esse non possunt. Sic fortasse scripti fuerunt:
I4, 110 S'd⁴.[σ⁵αανε, 9ε⁴σe σeηινπσe— uα Ʒ³sομν
01 ,ꝙ πηαινν ‧fιGQ⁷é00096 2⁴* elero dic 9*ε⁴οσν. Hunc ad modum in secundo versu, quae sit dꝛ 9e⁴dων, manifestum est, quum, ut vulgo versus legitur, verbis dia dedaw non satis accurate designetur, utra dea intelligenda sit, Ceres an Hecate. Melius praeterea versus procedit, si verbis oriν et ekero idem subiectum subest, ut H. in Ap. Pyth. 68. et 200.
His omnibus reputatis, primo hymni auctori ex vv. 1— 63. ceteris remotis hos tribuimus versus: 1— 20. 38— 46. et 62. et 63. ea, quam supra exhibuimus, forma.
Inde a v. 105. de Celei, regis Eleusinii, filiabus agitur, quae in Cererem prope Eleusinem ad Parthenium puteum assidentem inciderunt. Enumerantur v. 108— 110. quibus versibus repugnat Pausaniae testimonium 1, 38, 3. 13 ds ieo oον ϑεονυν Eεμονσοσ


