Aufsatz 
Animadversiones in Hymnos Homericos / Stoll
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

factum sit, oculis conspexisse. Quare si poeta superiore loco Solem rerum gestarum testem inducere voluisset, non auditum solum dei eum commemoraturum fuisse puto.

Videamus nunc, quas partes Hecate agat, quae altera raptus Proserpinae testis fuisse dicitur. V. 24. Hecaten Proserpinae raptae vocem audivisse dicit; deinde quum Ceres audito filiae clamore per totum orbem terrarum eam quaerere incepisset, Hecate ei occurit cet suadet, ut Solem, qui deus omnia videat et audiat, quis filiam rapuerit, interroget. Nullo verbo edito Ceres statim cum Hecate ad Solem vadit et postquam Ditem filiam a Iove patre matre insciente in matrimonium datam ad inferos rapuisse audivit, dolore atque ira in lIovem, qui matris iura neglexit, incitata, deorum concionem vitans inter homines in terris dea vagatur et Eleusinem pervenit. In poematis quum persona aliqua inducitur- quid ea sibi velit, quaeritur, utrum conferat ad rem, quae geritur, promovendam et adiu- vandam, an inutilis sit et supervacanea. Idem si in hac poematis parte de Hecate quaeritur, quo consilio inducta sit, vix dicere poteris. Ceres ipsa filiae vocem audivit neque eam raptam esse ignorat; quam ob rem alium quemquam eam de raptu filiae certiorem facere opus non est, Hecates autem verba v. 54 58. nihil aliud quam nuntium de Proserpinae raptu continent, et si porro suadet, ut Solem adeat de filia quaesitura, deum omnia cernentem et audientem*), eiusmodi consilium dat, in quod sua sponte Ceres facile potuit incidere. Deinde comitatur quidem Cererem ad Solem pergentem, sed, quo consilio comitetur, non videmus, neque postea ullo verbo eius mentio fit; tandem quum v. 90 sqq. ad eam respi- cimus, mirantes, ubi sit, abest, nec quisquam dicere potest, quando vel quo terrarum vel quo pacto abierit..

Hecates personam vides tam laxe et leviter fabulae nostrae agglutinatam esse, ut facile ea carere possimus. Contra, illa remota, multo narratio est simplicior et rerum' naturae convenienter procedit, ita ut primum carminis auctorem de Hecate, cui antiquiore tempore cum Cerere et Proserpina nihil commune erat, nihil prorsus dixisse putemus, postea vero quam ab Orphicis, quos dicunt, haec dea cum deabus Eleusiniis consociata sit et in cultum Eleusinium introducta, etiam in carmen hoc, quod Eleusiniis vel alio solemni ad Eleusinia pertinenti recitabatur, a recentiore poeta eam insertam esse. Et duobus quidem locis inter- polator Hecaten inseruit, v. 24 sqq. et 438 440., ut et.⁴ο⁶ et 2.ν Proserpinae dea adesset.

Versus 438 440. ab Hermanno(Ep. ad Ilg. 108.) et aliis iam reiecti sunt, quum ipso argumento interpolatorem maioris doctrinae et recentioris studiosum prodant et vocula Koowy, quam continent, recentioris sit aetatis; quibus causis et hanc addere licet, quod versus arctiore vinculo cum ceteris connexi non sunt et subito dea atque necopinato, pariter atque initio carminis, et accedit et discedit. Priore autem illo loco inde a v. 21. non solum vv. 21 37., id quod iam Matthiaeo et Prellero et aliis visum est, removendos esse censemus, sed omnes eos versus, qui ad Hecaten pertinent: 21 37. et 47 62. Quibus remotis, dea ista, quae recentiore Graecorum tempore ubique se tam insolenter offert, abacta est. Sed restat, ut singula in versibus, quos proscripturi sumus, accuratius inspiciamus et, quid habeant offensionis, examinemus.

Versus 47 50., qui etiam Prellero(p. 90.) suspicioni sunt, plura habent, cur abesse velis. Primum verba 710 να 1,G iam Hermannus(Ep. p. 101.) suspecta se habere dixit

*) Probamus G. Hermanni supplementum post. v 58. 00* S'æα 1e†ο ueoréa narra

* 0 1164105, J rar oe val rdvr ra*νον½ε.