12
eorum suscipit et nexum optime restitui affirmat, si modo lacuna, quam inter v. 37. et 38. intercedere quisque videt, quum eoniunctioni à„οαα νέν in v. 33. altera coniunctio,"ειει dε vel irdo enet vel simile quid, non respondeat, hac sententia expleatur:„Quum vero hiantem terram ingrederetur seque ad inferos deduci intelligeret, tum prorsus desperans multo quam ante clamavit vehementius: et resonuerunt montium cacumina et maris catervae: audiitque mater.“ At si rem, quae tractatur, in universum spectamus, nemo negabit sic extensam de puella clamante iterumque clariore voce clamante narrationem plus nimio languere, quum omissis illis versibus simplex rerum contextus efficiatur. Neque etiam vv. 33 sqq. cum vv. 16— 20. congruere videntur. Nam ex vv. 16 sdd., per quas fauces, prope puellam flores legentem subito ortas, Pluto escenderat, per easdem eum cum rapta puella, qua fuit vehementia et quasi rapacitate animi, descendisse colliges; versibus autem 33 sqq., ni fallor, opinio subest, Proserpinam longius per tempus supra maiorem terrae partem vectam esse, quam ob rem H. Vossius(annott. ad H. H. in Cerer. p. 15) Ditem eam per ianuam Erebi, quae est prope Oceanum occidentalem, ad inferos tulisse existimavit. Practerea et illud offensioni esse confitebere, quod priore loco(v. 21.) pater a Proserpina invocatur, altero(v. 35.) mater animo eius praecipue obversatur.
Sed priusquam de universo loco diiudicemus, singulas eius partes accuratius dispiciamus. In quibus prae ceteris tres versus, qui versui 33. praecedunt, 30— 32. suspiciosi sunt et propter verbosam raptus commemorationem, qui si iterum hic commemorari debuit, paucis tantum verbis, non tribus versibus fuit complectendus, et quod verba ex aliis versibus temere conquisita sunt. Versus enim 30. conflatus est ex vv. 19. 20. et v. 9.; deinde v. 31. est collectus ex vv. 84. 85. et v. 17. Versus 32. idem est qui v. 18. Eiusmodi autem attributorum coacervatio, qualis in vv. 31. et 32. legitur, minus Homericae duam Oephicae poeseos propria est.— Non minus displicent, qui huic loco proxime praecedunt versus 27— 29., in quibus causa affertur, cur Iupiter pater filiam clamantem et auxilium suum implorantem non audiverit. Cuius causae commemoratio prorsus inepta est, quum ex v. 3. et 9. Iovem filiam fratri rapiendam concessisse raptoremque adiuvisse satis appareat. Practerea si causa omnino afferenda fuit, non hic ei sed post v. 21. iustus erat locus, qui versus postea v. 27. verbis paullulum tantum immutatis repetitur, ut annectatur, quod prius erat dicendum.— Iam si omnia, quae contra vv. 27— 32. diximus, reputaveris, sutis causae habebis, cur eos reiiciendos esse censcas; versus autem 33— 37. si Prellerus antiquioris quidem aetatis esse, sed non in hunc locum convenire putat, ne illud quidem, antiquioris eos esse aetatis, viro clarissimo concedi posse existimo, quum nimia locus ver- bositate laboret et verba»lmero et slς(v. 35. 37.) minus apte inter se iuncta esse videantur.
Sed transeamus ad vv. 22— 26., qui dicunt neminem, neque deum neque hominem, vocem clamitantis virginis audivisse praeter Hecaten et Solem. Qui locus cum v. 64 sdd., ubi Ceres Solem de rapta filia interrogat, non satis consentit. Hoc posteriore enim loco videndi sensus Solis imprimis praedicatur.„Filiam meam, inquit Ceres, cuius anxiam vocem per vacuum aëra audivi, verum oculis non vidi, tu, qui omnem terram totumque mare sacro ex aethere radiis despectas, dicas mihi— sicubi vidisti — quisnam deorum vel hominum absente me rapuerit.“ Cui deus respondet, Ditem Pro- serpinam, a Iove coniugem sibi concessam, curru suo ad inferos vexisse clara voce clami- tantem. Ex quo apparet, Solem virginis raptae non vocem solum audivisse, sed, quid


